Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 183
Unproofread scanNot analysed yet
Decima octava, Novilunium seu Interlunium est. Hae sunt Lunae, tam Crescentis quàm Decrescentis Phases, quae ex diversâ Elongatione à Sole, suam ducunt originem. Quid sit Aspectus? Aspectus Lunae, &Solis, quod attinet, pariter ex praedictâ Elongatione oriuntur; suntque certus stellarum inter se positus ac situs in Zodiaco; aliàs dicuntur configurationes: horum aspectuum Veteribus quinque tantummodo fuerunt: Quotuplicia Conjunctio nimirum, Oppositio, Quadratus, Trigonus &sut apesus genera? Sextilis. Kepplerus vero adhuc alios excogitavit octo, ita ut, secundùm ejus sententiam, Aspectuum sint tredecim, qui in