# Selenographia 194

Johannes Hevelius, Selenographia, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/194

Parallaxes universa phaenomena deprimunt, contrà Refractiones illa plus justò in circulo verticali elevant; cum hoc tamen discrimine, quòd maxima pars stellarum à Parallaxibus sit libera; Refractionibus verò, omnia corpora coelestia & Phaenomena afficiantur, nisi puncto verticali sint vicinissima, ut brevi pòst pluribus dicetur. Quò autem & hanc doctrinam magis perspicuam reddam; idcirco theoremata & axiomata quaedam Optica, & Dioptrica summè necessaria praemittenda duco, (quorum partim etiam jam suprà capite secundo, facta est mentio) utpote sine quibus illa, quae intendo, non intelligi possunt. 1. Omnes radii, per medium aliquod diaphanum sive sit rarius, sive densius, perpendiculariter, hoc est, ad angulos rectos pertranseuntes, irrefracti permanent; contrà, si ad angulos obliquos & inaequales incidant, franguntur: &, quò obliquiùs incidunt, eò sub majori angulo refringuntur: Vitell. lib. 2. propos. 42. 43. & Maurolyc. lib. 1. pag. 36. 2. Et quidem ad perpendiculum, radii, si ex medio rariori in densius incidant; sin verò, ex densiori transeant in rarius, à perpendiculo refringuntur. Vitell. lib. 2. prop. 45. & 47. Alhas. lib. 7. n. 8. Keppl. in Diopt. Axiom. 2. Aguil. lib. 2. prop. 8. Vnde sequitur, in quod diversis diaphanis linea refractionis terminatur, tot diversis etiam modis fieri refractionem: ita ut nunquam per ejusmodi diversas diaphanitates, quicquam lineâ rectâ, sed refractâ cernere possimus. Haec se se ita habere, non solùm in Opticis satis superque demonstratur; sed & ocularis testatur experientia: quemadmodum id quoque melioris intellectus caussâ, tironi Astronomiae & Opticae iconismo declarare, haud grave erit. Circulus HKLG sit quidam verticalis, illud, quod hoc & proximo circulo MBN comprehenditur, medium rarius; spatium punctis undique repletum, medium densius; rursum, quicquid circulo DCO & A interjacet, medium rarius. Porro, linea ABI est perpendicularis, sive radius ad angulos rectos in illa diversa media incidens, irrefractusque permanens.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
