Latin
195
Johannes Hevelius, Selenographia 195
Unproofread scanNot analysed yet
Radius autem obliquus LB, per punctum incidentiae B, in medium densius ex rariori transiens, nisi refringeretur, jure in lineâ rectâ ad F deferretur; verùm, cùm in puncto B, tanquam MDE in densiori diaphano ad perpendiculum refringatur PA versùs, in C incidit, fitque linea refractionis LBC, &angulus refractionis ad perpendiculum CBF, vel ejus verticalis KBL. Postquam igitur hic radius refractus LBC, iterum in aliud medium, &quidem rarius, descendit, secundâ vice refringitur, &secundùm Theorema alterum, à perpendiculo CA (quod itidem perpendiculum est puncti incidentiae C) quippe ex densiori in rarius transit, estque linea CD, angulus refractionis DCE, angulus GBL, est angulus elevationis alicujus rei supra planum horizontale, vel horizonti parallelum GBH. Ex quibus omnibus apparet, si alicui stanti in C, phaenomenon quoddam L, in conspectum veniret, illud non in vero illo loco appariturum; sed in K, loco refracto, qui pariter &visus est. Vera itaque refractio erit KL, quâ ratione plus justò aliquid elevatur, quando nimirum radii, ex rariori medio venientes, in densius incidunt: ut in adjuncto schemate patet. Ad hunc modum cum Stellarum &Planetarum refractionibus est comparatum. Nam, cùm extra omnem dubitationis aleam sit positum, Terram nostram aëre impuriori &materiâ B b 2 Aër quò remotior eò purior. Tres sunt aëris regiones. Aër modi crassior, modò tenuior: radit. Anguli re fractionis non semper in propartione sumt aequales. Linea refractionis Conicam acquirit figuram. teriâ densiori aethere esse stipatam, ratione variarum exhalationum &vaporum ex Terrâ de die in diem prodeuntium. Adhaec verò, quò aër magis à Terrâ removetur, eò purior, quò autem vicinior Terrae, eò crassior &densior, unde necessario refractionem stellarum subsequi est opus. Aër scilicet convenienter in tres dividitur regiones: 1.