Latin
199
Johannes Hevelius, Selenographia 199
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc igitur ob caussam, non semper in uno eodemque horizonte, nedum in diversis, similes refractio nes existunt; confirmari poterit exemplo; quod vide in Epistolâ Tychonis, pag. 82. &pag. 112. Certo enim certius est, multas dari Regiones, in quibus longè minor depraehenditur refractio, quàm in his oris Septentrionalibus; utpote in Oriente, circa Alexandriam, ubi spatio aliquot Mensium, nubecula vix animadvertitur. Praeterea &hoc in stellarum refractione animadversione dignum se offert: quando stellae refractionibus sunt obnoxiae, distantiae latitudinis remotiores esse videntur, quàm altitudinis, siquidem inferior duarum stellarum, quocunque tempore magis elevatur, quàm superior; quia in priori angulus refractionis etiam major est. Amplitudo equidem ortiva, &occidua, hanc ob caussam major redditur: hinc &dies longiores ratione refractionis Solis habemus, quàm revera esse possunt: mediante enim refractione, Sol tempore matutino citiùs oriri, vespertino tempore contrà seriùs occidere videtur, ita ut calculo nunquam respondeat; nec brevissima nox cum die longissimâ, licet in uno eodemque horizonte, ullo tempore comparari potest. Ex quo item fundamento non minùs sequitur, nos verum Aequinoctium &Solstitium nusquam habere, eo nempe tempore, quo id Ephemerides vel Calendaria indicant: nam, secundùm calculum, tum temporis, dies jam plus justò longiores, ratione refractionis, existunt. Si itaque hac in parte, non tam diligenter &accuratè Refractiones attenderentur, facilè verum legitimumque anni spatium nobis perturbaretur. Caeterùm, refractio Ascensionem &latitudinem in ortu, declinationem &latitudinem meridianas, minuit; contrà descensionem &longitudinem in occasu, declinationem &latitudinem Septentrionales, auget. Denique ratione refractionis, Sol praesertim horizontalis, figuram ovalem repraesentat, sic ut, hujus diameter altitudinis, diametro Longitudinis brevior videatur: rationem quispiam haud difficulter ex antè dictis colligere poterit, inprimis ex illis, quae de Latitudinis &altitudinis Parallaxi commemorata sunt. Tandem etiam necesse est, ut mentio fiat, quantae revera stellarum Fixarum refractiones sint, praesertim horizontales? &:utrùm Solis &Lunae sit eadem, sive an diversa distantia Siderum (ut in Parallaxibus) diversam possit creare Refractionem?