# Selenographia 199

Johannes Hevelius, Selenographia, 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/199

Hanc igitur ob caussam, non semper in uno eodemque horizonte, nedum in diversis, similes refractio nes existunt; confirmari poterit exemplo; quod vide in Epistolâ Tychonis, pag. 82. & pag. 112. Certo enim certius est, multas dari Regiones, in quibus longè minor depraehenditur refractio, quàm in his oris Septentrionalibus; utpote in Oriente, circa Alexandriam, ubi spatio aliquot Mensium, nubecula vix animadvertitur. Praeterea & hoc in stellarum refractione animadversione dignum se offert: quando stellae refractionibus sunt obnoxiae, distantiae latitudinis remotiores esse videntur, quàm altitudinis, siquidem inferior duarum stellarum, quocunque tempore magis elevatur, quàm superior; quia in priori angulus refractionis etiam major est. Amplitudo equidem ortiva, & occidua, hanc ob caussam major redditur: hinc & dies longiores ratione refractionis Solis habemus, quàm revera esse possunt: mediante enim refractione, Sol tempore matutino citiùs oriri, vespertino tempore contrà seriùs occidere videtur, ita ut calculo nunquam respondeat; nec brevissima nox cum die longissimâ, licet in uno eodemque horizonte, ullo tempore comparari potest. Ex quo item fundamento non minùs sequitur, nos verum Aequinoctium & Solstitium nusquam habere, eo nempe tempore, quo id Ephemerides vel Calendaria indicant: nam, secundùm calculum, tum temporis, dies jam plus justò longiores, ratione refractionis, existunt. Si itaque hac in parte, non tam diligenter & accuratè Refractiones attenderentur, facilè verum legitimumque anni spatium nobis perturbaretur. Caeterùm, refractio Ascensionem & latitudinem in ortu, declinationem & latitudinem meridianas, minuit; contrà descensionem & longitudinem in occasu, declinationem & latitudinem Septentrionales, auget. Denique ratione refractionis, Sol praesertim horizontalis, figuram ovalem repraesentat, sic ut, hujus diameter altitudinis, diametro Longitudinis brevior videatur: rationem quispiam haud difficulter ex antè dictis colligere poterit, inprimis ex illis, quae de Latitudinis & altitudinis Parallaxi commemorata sunt. Tandem etiam necesse est, ut mentio fiat, quantae revera stellarum Fixarum refractiones sint, praesertim horizontales? &: utrùm Solis & Lunae sit eadem, sive an diversa distantia Siderum (ut in Parallaxibus) diversam possit creare Refractionem?

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
