# Selenographia 20

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/20

Refractio quoque radiorum major fit à lentibus convexis, quae constant minorum sphęrarum segmentis, (quia in medio plùs adsurgunt, & in margine magis attenuantur) quàm quae constant sectionibus majorum sphaerarum, propter majorem scilicet anguli incidentiae obliquitatem: & quidem in omnis generis convexis ad perpendiculum: unde angulus visionis dilatatur, atque species rerum visibilium majores apparent, vi 5. & 6. hypothes. Optic. Euclid. & Vitell. 20. l. 4. ut & Maurol. I. 1. diaphan. Prop. 4. pag. 36. Quae sub majori angulo videntur, majora & propinquiora videntur, & quae sub minori, minora & remotiora. IV. Major item fit radiorum refractio à lentibus concavis (sed à perpendiculo) quae constant minorum sphaerarum, quàm majorum segmentis: hincque fit ut hae minorem angulum visionis, illae verò majorem efforment. V. Quò propiores sunt radii perpendiculares centro lentis, eò rectiùs incidunt, fortiùs penetrant, minùs refringuntur, clariusque species rerum visibilium repraesentant: quò remotiores autem sunt à centro lentis, magisque ad peripheriam tendunt, eò obliquiùs & debiliùs superficiem incidentiae seu diaphani feriunt, eoque magis refringuntur, & objecta minùs distinctè spectanda praebent, vi propositionis 47. lib. 2. Optic. Vitell. I. Ex his ce primò efficitur, quòd omnia convexa, in quibus radii ad perpendiculum refringuntur, bases angulorum species effor mantium dilatent, & imagines rerum alpectabilium amplient: & contra, quòd omnia concava, in quibus fit refractio à perpendiculo, bases angulorum species afferentium, contrahant, & ideo species rerum visibilium minores praesentent. Secundò, ex iisdem sequitur, quòd radii in lentibus, sive convexis, sive concavis, magis circa marginem, quàm centrum refringantur, quodque hanc ob caussam illic angulum visionis magis amplient, & propterea species rerum visibilium circa peripheriam majores appareant, quàm circa centrum.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
