Latin
201
Johannes Hevelius, Selenographia 201
Unproofread scanNot analysed yet
Quintò: in Refractionem Latitudinis. Sexto: &Refractionem diversorum horizontum: quae ex diagrammate apposito clariora reddentur omnia. Circulus BELMCD repraesentat Meridianum BAC horizontem, EFGAD Aequatorem, LHI circulum verticalem, MHF circulum declinationis per locum refractum Lunae in H; M G verò circulum declinationis per locum stellae I verum, sic ut H I sit refractio declinationis. Hae tres refractiones, aeque tale Triangulum Rectangulum constituunt; uti Parallaxes, cujus hypotenusa semper est Refractio verticalis. Quod si verò segmentum circuli E FGAD pro Eclipticâ assumas, &MF, &MG pro circulis Latitudinum, tum iterum H I fit refractio verticalis, HK verò Longitudinis &KILatitudinis. Vitimam quod attinet speciem Refractionis, nempe diversorum horizontum; est differentia illa Refractionis in duobus diversis horizontibus, eodem tempore, Coelo sereno, in aequali altitudine deprehensa. Et tantùm etiam de Refractionibus; si autem cuipiam nimis prolixa videantur, quae de hac materiâ dicta fuerunt, sciat, me tamen vix minimam hujus materiae partem attigisse. Quod si quis insuper manuductionem desideret, ad Refractiones quocunquem locorum diversimodè capiendas, tamque in aëre quàm in aquâ determinandas, &calculo subjiciendas, hunc ire jubeo ad cap. 4. Paralipom. Keppl. in Vitellionem. Progym. I. II. &III. &Apiarium VIII. Marii Bettini, &c. Restat, ut circa finem hujus Capitis, pro ut pollicitus sum, quaedam etiam, &quidem breviter, de distantiâ Lunae à Terra, ejusque corpulentiâ, magnitudine, diametro verâ &visibili proferantur; quod summe quidem necessarium duco, tum ad res omnes Astronomicas, tum ad Phases sequentes Lunares, rectè &perspicuè intelligendas: hanc enim unicam ob caussam magna Phasium varietas deprehenditur, de quibus suo loco fusius agendum.