# Selenographia 202

Johannes Hevelius, Selenographia, 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/202

Lunam quidem omnium Planetarum, ut & reliquarum stellarum, esse infimam, Terraeque vicinissimam, nullus est, qui ampliùs ignorat; distantiam autem ejus veram, non omnibus esse notam suspicor, cùm omni tempore, non unam eandemque servet; modò Terrae est vicinior, modò remotior, propter ejus excentricitatem & Epicyclos, ex quibus, Apogaeum & Perigaeum suam duxit originem. Hanc varietatem distantiarum Lunae, per assiduas Parallaxium observationes Lunae Eclipsium, Vmbrarum tam Terrae, quàm Lunae, indubitatè Coeii contemplatores investigarunt; inprimis autem Celeberrimus Tycho Braheus, hic palmam omnibus fecit ambiguam, uti ex Progymnasm. liquet; quippe qui tandem invenit, Lunam Apogaeam, tempore Conjunctionis & Oppositionis, à Terrâ elongatam esse Semidiam. terrae 58. min. 8. Perigaeam similibus temporibus tantùm semidiam. Terrae 54. min. 52. Apogaeam verò tempore Quadraturae semidiam. Terrae 60. min. 36. Perigaeam, pariterque in ipsis Quadraturis, semid. Terre 52. min. 14. Sic ut differentia deprehendatur, inter maximam nimirum & minimam à Terrâ distantiam, semid. ter. 8. 12. min. Veteres quidem Tychone superiores, ut Ptolemaeus, deinde Copernicus, longè aliam statuerunt differentiam; & ille quidem 15. hic vero 30. semid. terr. Sed, quia id omnibus observationibus & genuinis contemplationibus planè adversatur, idcirco plura de his verba facere intermittam, Tychonis nixus sententiâ, cujus distantiae observationibus respondent optimè. Fit itaque ex opinione Tychonis, Luna Terrae nunquam 52. semid. terr. propior, & nunqam 60? semid. remotior. Ex quâ diversâ Elongatione, sive distantiâ Lunae à Terrâ & diameter Lunae apparens, seu visibilis, variatur. Tempore Quadraturae in distantia remotissimâ apparet diameter ejus visibilis minutorum 32. min. 32. sec.: tempore Quadraturae in distantiâ vicinissimâ 36. min. o. sec. In conjunctione vel oppositione, Lunâ existente in Apogaeo, diameter ejus est 33. min. 9. sec. & in proximâ distantiâ 34. min. 48. sec. secundùm sententiam Tychonis, differentia diametrorum ad min. 4. se se extendit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
