Latin
203
Johannes Hevelius, Selenographia 203
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ viâ autem Diameter Lunae visibilis sit exploranda, non est hujus loci ut persequar, cùm satis abundè hanc materiam pertractaverit, non tantùm Kepplerus, in Astron. Optic. cap. 9. sed &Praeclarissimus Gassendus, in Tractatu de Apparente Magnitudinis Solis humilis &sublimis, qui novum planè diametrum Lunarem observandi excogitavit modum; estque hac in opinione, diametrum Lunae visibilem, existentis in Apogaeo, tantùm esse 26. minut. 36. sec. &in Perigaeo 31 min. 6. sec. quae differentia certè à Tychonis multùm discrepat: idque laudatus Gassendus non solùm in Epistolâ secunda pag. 41. ejusdem tractat, sed &in Vitâ Pereiskii pag. 307. asseveratum ivit. Diameter Luna in mal. lam quod veram Lunae diametrum, circumferentiam, solidiliasibus detatem, Terrae &Solis, ut &proportionem Terram inter Soterminatae. lem &Lunam spectat. 1. Si distantiam Lunae à Terrâ assumas, 60. semid. terr. ,&ejus diametrum visibilem 33. minut. sequitur, diametrum Terrae (quae in se continet 1720. milliaria germanica) Lunae diametro quater vicibus esse majorem, vel accuratiùs 333 partibus, in proportione ut 2. ad 7. ,vel 5. ad 17. Lunae verae diametro milliaria germanica 4941 compe- cirmsereuriu &Setunt, quorum quindecim unum gradum terrestrem efficiunt. liditas Luna quanta? Datâ autem Lunae diametro, facilè etiam Geometricè cognoscitur circumferentia ejus, quae est nempe mill. germ. 15551, Fropertio Superficies convexa 767264. &Soliditas 63171485, milliaria Teν iηt11 &Luuam nimirum cubic. Hinc apparet, Lunam revera vicibus 42. esse Terrâ nostrâ minorem, contrà Solem vicibus 5848 Lunâ majorem, &Terrâ 140; verùm, ut vult Kepplerus, diameter Solis ad terrae diametrum se habet ut 15. ad 1. Similis quoque proportio inter semidiametrum Terrae, &distantiam Solis à terrâ intercedit, qualis inter corpus, seu amplitudinem terrae, &corpus Solis. Praeterea, quemadmodum se habet corpus terrae, ad corpus Lunae, ita &distantia Lunae, à terrâ ad terrae semidiametrum, secundùm opinionem Kepplerianam; &,quòd diameter orbitae Lunae medium sit proportionale, inter semidiametrum orbitae Solis vel Telluris, &semidiametrum Terrae, lege hac de re Keppl. Epitom. Astron. Copernic. lib. 4. pag. 482. &491. Sed de his satis.