# Selenographia 205

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/205

Cùm autem Magnus ille de Galilaeis Ganeficio Prrspitilli cerriora lilaeus, paucos ante annos, Telescopium recens inventum Coe indagavit. lo applicuisset, oculoque ita armato, hoc negotium tentasset, longe multoque feliciùs labor omnis successit, teste Nuncio ejus Sidereo: quandoquidem, reliqua ut taceam, Lunam non solùm probè, distincteque oculis perspexit, sed & quinque diversas delineationes, Macularum Lunarium, ejus beneficio, adumbrare potuit, quas brevi post, in praedicto illo Nuncio Sidereo, cum universo Orbe Terrarum communicare haud detrectavit. Vitrò quidem fateor, Galilaeum hunce plura in Lunâ deprehendisse, ac designasse, quàm omnes ejus AntecesGalilam, non sores, Veteres nimirum Astronomos quoscunque: interea ta dum narvam Lunae samen omnes & singuli, qui Lunae itidem non sunt hodie igna ciem deliueando assequuri, recteque judicare, hac de re volunt, nihil à me diversum Ius est. statuent, quàm quòd is ipse verè Lynceus (quod tamen pace magni istius Viri dictum esto) nonnisi aliquam verae genuinę Lunae faciem cognoverit; maximam autem partem Macularum, rerumque ibi existentium, nequaquam animadverterit; id quod ex iconismis nostris, opinor, tam fiet manifestum, quàm id quòd videtur Sole, ut potest maximè, lucente. Hinc verò planè colligitur, Galilaeum, aut satis idoneo Perspicillo caruisse, aut iisdem observationibus suis non satis vacare potuisse, aut quod potissimum, artem pictoriam & delineatoriam ignorasse; quae aliàs huic operi admodum inservit, uti non minùs visus acutus, Patientia & Labor. Tale enim est hoc opus, quod non unico Mense aut Anno; sed vix plurimis annorum periodis, perfici potest. Praeterea autem non sufficit, certam aliquam phasin, semel tantùm delineare; sed est certè aliquoties necesse, ut eadem delineatio repetatur, si quid certi & emendati, hac in parte praestare animus sit. Vtinam tamen Galilaeus, caeterique Siderum Scrutatores, certa Hactemi nulla adhil pradiis Selenographia. Autor, quibus rarisnibus, aed delineandas Lunae Phases, commotus sil Abiqam veri delineationt Plenilunii

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
