# Selenographia 208

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/208

Est verò modus iste, crede, omnino falsus: & qui hac viâ opus nostrum aggreditur, spe certò excidet. Quandoquidem, Luna planè non est lumine adeò vibrante praedita, sicuti Sol est, ut videlicet omnem corporis sui speciem, in conclave obscuratum inferre atque ingerere possit; nisi, quod aliquâ tantùm ex parte, in chartâ animadvertatur, inque tantum duntaxat, ut figura ejus solùm, utrùm nempè bisecta sit, an corniculata, vel gibbosa, aliquatenus distingui queat: cùm de caetero Maculae, tùm majores, tum minores, itemque confinium lucis & umbrae, sic nullo modo discerni possint, verùm tanquam chaos aliquod potiùs appareant, aut confusa materia, quam distinctè neutiquam cognoscere datur. Quaeritur verò nunc hîc meritissimè, quâ viâ ergò hoc negotium adire maximè sit commodum? Nullum equidem est dubium, quin ad observationes has instituendas, Telescopium satis longum, notaeque praestantissimae, requiratur: & quò hoc melius & praestantius, eò feliciùs, & perfectiùs, haec perfici possint omnia. Etenim si hac nostrâ tempestate, illo nunc destitueremur, adeoque non nisi nudo visu universa atque singula complecti deberemus, parùm quidem hac in parte antecessoribus antecelleremus, & vix adeò multùm sane ultrâ praestaremus. Ideoque certum est, Tubospicillo omnino hîc opus esse: hoc nullo alio utimur modo, quam quòd simpliciter, per illud Lunam spectemus, veluti reliqua astra & loviales, per Tubum observare consuevimus, aut manu liberâ id tenentes, aut fulcro sustentatâ. Facilè hoc quidem institui poterit, sed contrà, res difficilis & operòsa est, certas quasdam, & probè fundatas observationes, praenarrato modo, ad finem exoptatum perducere: quia nullo singulari adminiculo seu compendio, quàm oculo, Telescopio armato, ejusque mensurâ adjutamur. Quando enim Lunam ita contemplamur, eo quidem fine, ut visa depingatur; discum Lunae totum, ab initiò unâ vice, Telescopio immoto, cernere planè nequimus, si egregium & eximium sit perspicillum: imò quò hoc praestantius, eò minor particula, de facie Lunae, per illud nobis offertur, adeò ut tantùm partem Lunae, & Maculas ejus isthac ratione considerare detur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
