# Selenographia 213-2

Johannes Hevelius, Selenographia, HA AMTOT EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/213-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/213-2

HA AMTOT EX. Lunam vel maximè observari meretur, vicissitudinis abundè plurandum statuit. satis essem factus certior, coepi id mente & cogitatione agitare, quomodo res haec tam summè necessaria investiganda; hoc est, termini librationis, ejusque periodi ecqui essent deprehendendae: ad quod studium (fateor) singulari quâdam cupiditate, desiderio, impetuque animi me ferri, sensi, idque eò multò magis, quia haec omnia nunquam antea explorata, nedum determinata fuêre. Principiò autem sic conjectabam, impossibile fore, per sola Plenilunia (quorum minima pars, in anno, conspicua esset) nisi quamplurimorum annorum serie devolutâ, hoc negotii confectum dare. Itaque planè decrevi, omnes & singulas Lunae phases, uti accuratè contemplari, ita quàm exquisitissimè, quantum quidem in me foret, non minus utique quàm ipsummet Plenilunium delineare ac depingere, quò videlicet penitus simul cognoscerem, diversas omnium phasium variationes, tamque Macularum quantitates, quàm confinia lucis & umbrae concernentes: spe indubiâ fretus, quin ita se mihi offerret occasio, maximumque & optimum medium, mulDiametrum phasium, quam tae magnitudinis Autor assumpserit Papyriis humactata, se dilatar, & siccata se constringit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
