# Selenographia 213

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/213

His accessit, quòd circa quodlibet Plenilunium, haud exigua differentia & dissimilitudo, ratione antecedentium nunquam non deprehendebatur, cujus rei unicam esse caussam initiò rebar, quòd fortassis in delineatis prioribus iconismis indiligentior fuissem, quàm decuerat. Itaque delineationes priores semper correxi, & licet quàm diligentissimè calamo jam essent depictę, penitùs rejeci, aliasque confeci: nunquam enim mihi persvasissem, aliud hic quidpiam latere, & à motu librationis certo, qui eò non fuit primò animadversus, quòd veterum Philosophorum nullus aliud unquam statuerit, quàm Lunam perpetuò unam eandemque nobis obvertere faciem (quod deinceps demum est compertum) pendere omnia. Motum LiCùm autem tandem aliquando principis istius, quae circa tpationita

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
