Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 214
Unproofread scanNot analysed yet
Ratione constrictionis papyri, phasium forma rotun da existit ovalis. ta quae hactenus circa Lunae Phaenomena nos fugerunt, explorandi atque detegendi; quae sanè profectò spes me nihil fefellit. Diametrum autem phasium Lunae delineandarum, non majorem quatuor circiter digitis Rhynlandicis, assumere cogitabam, ne nimium laboris, inde mihi crearetur, qui eò major foret, quò figurarum forma, esset amplior, ut facilè est conjectare: sed deprehendens autem, in tam exiguâ formâ, omnia &singula, depingi haud posse, ideoque ampliorem diametrum ad delineandas phases elegi, quae se in proportione habet ad pedem Rhynlandicum Fortificatorium, seu Romanum Antiquum, ut 628. ad 1200. sive ad Parisiensem Regium, ut 628. ad 1266. sive, ad Gedanensem, ut 628. ad 10965. Neque est quòd mireris Benevole Lector, si, proportionem hanc examinaturus, omnes figuras seu illarum diametros, paulò minores deprehenderis: scias enim, papyrum, cùm ad imprimendum humectatur, se, propter humiditatem, dilatare, postmodumque quando siccescit, se se iterum constringere, &quidem non semper in proportione aequali, sive quà longitudinem, sive quà latitudinem; cùm unius generis papyrus, majori dilatationi, &compressioni sit obnoxia, quàm alterius generis. Nostra quidem papyrus, in quâ figurae aeneae sunt excusae, decem particulis in latum, ratione pedis Rhynlandici, in longum verò, tantummodo sex part. est constricta; quòd plerumque omnis generis papyro accidit, ut magis in latum, quàm longum coëat. Hinc igitur omnes figurae, quae in ipsis laminis aereis, exquisitissimè sunt rotundae, ratione impressionis fiunt figurae ovalis; secundùm quam proportionem, omnes res aliae, quae circulo comprehenduntur, figuram impetrant. Optandum equidem esset, ut aliter se se res haberet; verùm cum variatio ista sit perquàm exigua, ac parùm observabilis, vix quicquam detrimenti affert. Caeterùm, si figurae nostrae altera adhaec vice, à quopiam adumbrari aerique incidi deberent, certè multùm corrumperentur; eò quòd simplex illud vitium antecedens, ex constrictione ortum, duplicaretur: adeò ut proportio Macularum &distantiarum prorsus perturbaretur, vitiosaque redderetur: licet enim, extremus Lunę Limbus iterum rotundus duci posset, non sequitur inde tamen, &eo comprehensa, in debitam formam esse redacta.