Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 217
Unproofread scanNot analysed yet
adjuncta habetur (haec enim propter papyri dilatationem &coarctationem, minùs est idonea) sed similem quandam, calamo accuratissimè depictam, secundumque hanc, plumbagine descripsi, &hac quidem compendiori viam: lineam circularem circino duxi, aequalem lineae circulari, delineationis primariae; cui delineandam figurâ vacuam chartam imposui, centraque acu infixa firmavi, ut &universa charta aciculis fuit fibulata, ne ullâ parte dimoveretur. Postea duas istas sic connexas, vitro cuidam benè polito imposui, luminique Solis vel candelae obverti, quo facto omnia distinctè &excellenter, ad faciem inferiorem galenae ductu, depingi poterant. Quâ accuratè delineatâ figurâ, ad observationes instituendas sum usus, cujus scilicet beneficio, situs, proportio, distantia, &formae Macularum, jam erant expressae, ita ut primùm confinium lucis &umbrae, ducere tantùm esset necesse, quod facilè ex Maculis ipsis factu erat; secundoque colores Macularum, solummodo attendere opus esset, &quid circa illas addendum corrigendumque foret. Deinde verò, cùm observatio ejuscemodi secundùm ipsam Lunae faciem fuit adumbrata, hanc iterum, eâdem prorsus ratione modò significatâ, in aliam transderivavi chartam, quò videlicet phasis jam observata accuratiùs denuò calami ope depingeretur: quem planè modum circa observationes phasesque quascunque semper imposterum frequentavi. Qui quantusque fuerit labor, cùm non solùm singulis noctibus invigilatum est observationibus, horaeque aliquot illis impertitae; sed &tam diversae, &tantùm non innumerabiles phases, aliquot centenae profectò fuêre, manu pennáque sunt ita accuratè delineatae, ut excusis nihil cederent, judicandum omnibus relinquo; praesertim cùm phasium quaedam quinque, sex vel septem horarum spatium requirerent. Sic experientiâ edoctus, facilè hoc do Christophoro Scheinero, qui in Rosâ Vrsinâ commemorat incredibilem se molestiam superasse in observationibus suis Solaribus adornandis. Verùm enimvero, ut opera illa Scheineri &valde difficilis &molesta fuerit: attamen in comparatione ad Selenographicam nostram, nihil vereor eam fuisse &tolerabiliorem &faciliorem: quandoquidem decem, vel plures etiam periodos Macularum Solarium notare, inque ordinem redigere malo, quàm unicam solummodo phasin Lunarem describere: attento, quòd quaelibet observatio Macularum Solarium, in primâ statim delineatione, debitam suam constitutionem &proportionem acquirat; illae verò Lunares, innumeris vicibus, singulisque continuè mensibus delineandae, examinandae, corrigendae, &novae multò frequentissimè exaedificandae sint.