# Selenographia 219

Johannes Hevelius, Selenographia, HA AMTOT EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/219

Caelatura profectò tantò mihi ferè constitit sudore, quanto contemplatio Sideralis. Quid? quod & mihi uni tanto labore confecta potuissem privatim recondita servare. Sed instinctus quidam atque consideratio tanti negotii aliò me pertraxit: dum mihi persuadeo hac Lunae historiolâ cum orbe communicatâ, Philosophiam universalem (attestante summo illo & ingeniosissimo Heroè Francisco de Verulamio, qui suam in Novo scientiarum organo sententiam eo de egregiè proditum ivit) sive ex toto, sive ex parte, quà Lunae Coelique doctrinam, eximiè auctum exornatumque iri: ut & non infrequens aut vulgaris fuit quamplurimorum & doctrinâ, & auctoritate multùm apud me valentium hortatus & stimulus, ut ad Astronomiae majus emolumentum, multorumque oblectamentum, cum observationibus meis figurisque non nollem in publicum prodire. lacta igitur esto alea & (licet aliis satis sim distentus negotiis tam publicis quàm privatis) ostensum dabo, quomodo, pro tenuitate meâ, Lunae Coelique universi spectatoribus admiratoribusque inservire sim paratissimus. Namque & illud diligenter animo reputavi meo, homines esse omnes obstrictos, talentum suum (ut parabolâ Salvatoris coelestis Magistri docemur) quod DEVS fine certo concessit, apud alios, & praesentem posteramque aetatem elocare; inprimis istas quod res concernit, quibus animi ad contemplationem admirandorum DEI operum magis magisque elevantur, atque incitantur, creatoremque harum rerum plus plusque ad laudandum, celebrandum, adorandumque ansa datur. Sed, ut illuc unde abii, iterum redeam; scias me delineatione harum 40. Phasium, & facierum Lunae, pariterque earum sculpturâ, talem elegisse adumbrandi & obumbrandi modum, quò omnes multò diversissimos colores, in Lunâ conspicuos, tum quatenus à Paludibus, Aquis, tum quatenus à diversae altitudinis Licet primâ fronte Phases racillare suipiam videam tur, non tamen confestim Auter indiligentiae arcusandus; sed necesse esi ut omnia priiis probe exa minentur. Est leviùs dicere quàm facere. Ian dabilia carpere, quàm laude digna patrare. titudinis Montibus oriuntur, sufficienter exprimere, singulaque bene imitari possem.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
