Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 220
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca Maculas majores, aquarum speciem referentes, duplicibus lineis transversis umbrosis, aeri incidis Montes &Valles lineis circundedi; cacumina &vertices Montium, circulis sunt comprehensi, eo videlicet fine, ut meliùs exprimerentur &luminosiùs. Minore quidem labore haec omnia, &absque lineis circumcirca ductis, tantumque simplicibus lineis umbrosis, delineari potuissent; sed, ut dixi, hac viâ accuratiùs, diligentiusque omnibus Astronomię cultoribus universa atque singula repraesentari posse videbatur; atque ideo eâ in sententiâ perstiti. Ne autem quispiam sibi imaginetur, me viâ alterâ id exequi haud potuisse, en tibi Plenilunium nudis duntaxat lineis aeri incisum, cujus generis alia majora, jam jam sequentur, ut aspectu jucundissima, ita accuratione vix destituta; de quibus paulò etiam pòst dicetur uberiùs. Quod verò in Iconismis, vallis ad vallem, non eandem servet proportionem, aequalemque rotunditatis figuram prę se ferat, aut similiter adumbrata, vel simili umbrâ depicta, non casu evenit, sed summâ, crede, diligentiâ atque curâ, secundùm nativam scilicet Lunae faciem, cuncta sic sunt effigiata. Quare autem quaedam Valles, jam se se dilatare, jam se se contrahere, idque ratione umbrae: jamque obscuriores, jam clariores, videantur? Deinde, cur Maculae majores non perpetuò unam eandemque speciem, tum quoad figuram, tum quoad colorem retineant, opportuniori loco expediam. Ausim sponsionem facere, qui primo accessu adspiciat, omnes Maculas, in nostris Phasium figuris, non similiter esse descriptas, id incuriae &indiligentiae observatoris atque Sculptoris adscribat; sed qui ita cogitat certè praecipitat se praecoci judicio suo; legat enim priùs quid hac de re &dictum nobis est, &dicetur imposterum; tum fas erit, non modò haec nostra carpere, sed &Tubum Coelumque in manus capere, &periculum facere, num utrumque melius tractare, &oculis accuratiora observare, manuque rectiora exprimere nobisque impertire possit. Fortean autem plures surgent, quibus haec nostra non placeant, nec allaboraturos tamen, ut nobis magis placere possint, periculis &operibus suis editis correctioribus. Nam &largior praestantiora meis nunc dari posse; postquam per avia haec penetravi, salebris multis superatis, &viam stravi commodiorem. Ego phasibus sum destitutus olim: à nobis has habebit, qui nos superare voluerit. Partem quod attinet obscuram &umbrosam, tam Lunae crescentis, quàm decrescentis faciem, cur non penitus nigrantem exhibuerim?