Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 222
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua autem, quae de his porrò dici debent; necessariò profectò differenda, quoad cunctis Lunae quasi partibus, Maribus scilicet Sinubus, Insulis, Continentibus, Chersonesis, Promontoriis, Lacubus, Paludibus, Montibus &Vallibus sua priùs nomina fuerint imposita, quibus distinguantur; quò in descriptione rerum tam variarum, jam jam consecuturâ, omnia distinctiùs explicari non nequeant. Quae ratio etiam satis videtur praegnans, cur loca haec universa peculiaribus suis nominibus appellare voluimus, &debuimus, quam praeter tamen adhuc alia est in promtu. Namque ex superioribus jam constat, nos eo quoque observationibus his nostris in lucem protractis, &cumprimis Lunae plenae facie sub aspectum omnium posita, collineare atque tendere, quò nimirum quaelibetcunque observationes tam Eclipsium Lunarium, quàm omnes aliae ad Lunam spectantes (quarum rei literariae caussà multùm sanè interest) accuratiùs, expeditiusque imposterum, quàm hactenus, institui, perficique, ab omnibus Astronomiae cultoribus possint. Quae itaque observationes, si in emolumentum incrementumque non Astronomiae minùs, quàm Geographiae, vergere debent, utique prorsus est necesse, ut passim a multis, iisque diverso loco sitis observatoribus, simul instituantur, &conferantur, ne non alteri res à se notatas, &circa Lunae considerationem deprehensas aperiat, &patefaciat: quod admodum sanè erit difficile, ac tantùm non penitus impossibile, nisi loca Lunae omnia, suam aliquam nomenclaturam habuerint: secus in descriptione locorum designandorum, quàm in eorum animadversione factum, plus collocandum erit temporis, &tamen fusissimo sermone usus, aegrè intelligeretur, vix ulli satisfaciens: quid? quod inde facili negotio sexcenti errores propullularent. Etenim, quemadmodum universa etiam Geographia, cum omnibus suis amplissimis descriptionibus, &commentariis, absque nominibus Regionum, Vrbium, Pagorum, Marium, Fluviorum, Montium &Vallium, nemini usui foret, nec à quopiam licet peritissimo, describi vel intelligi posset; sic pla nè quoque cum nostrâ hac Selenographiâ est comparatum Idque probè veteres Astronomi considerarunt, qui ut observationes suas Astronomicas cum posteritate communicarent, incrementum cum tempore &annis sumturas, pro captu suo &seculi sui genio, tam Planetis, quàm Asterismis generalibus, ut &stellis specialibus, nomina indidêre, quibus singula appellarent distinctè, ut consequentibus aetatibus ab Astrosophis intelligerentur, qui eadem coelestium luminum nomenclaturâ uti possent, si ita videretur.