# Selenographia 223

Johannes Hevelius, Selenographia, HA AMTOT EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/223

Nam, quid quaeso omnis esset Astrorum scientia, nisi ipsa Astra ritè separare, & discernere possemus, quod unicè a nominibus proficiscitur? omnes omnium observationes, tum Antiquorum, tum Neotericorum nemini essent commodo, librique eas nobis exhibentes, potiùs aenigmata quàm descriptiones atque explicationes esse viderentur. Quid? quòd cuncta atque singula, quae Mundanae hujus Machinae ambitu comprehenduntur, sive sint corpora animata, sive inanimata, statim à rerum conditarum principio, nominibus suis distinguerentur, & ipsi DEO creatori Vniversi, & Adamo protoplasto, haec res curae fuit in Hebraico idiomate: quos secuti sunt aliarum gentium Onomatothetae sapientes, qui, arcano DEI instinctu, alia rerum nomina suis in linguis finxêre: absque quâ operâ hic mundus visibilis etiamnum esset, aliquâ ex parte confusum chaos, hoc est, hominibus inperceptibilis incomprehensibilisque. Quas quidem consimilesque rationes, cùm accuratę mentis trutina ponderassem, illicò consultum duxi, omnibus & singulis Lunae regionibus, qualia qualia, sed distincta indere nomina: ultrò equidem fateor, arduum me opus suscepisse, siquidem inauditum, adeò remoti corporis aetherei partes, certis nominibus discernere, & à nemine, hunc usque in diem, quantum mihi hactenus constat, vel tentatum, nedum feliciter absolutum. Interea tamen, cùm ratio operis nostri, hoc neces sariò deposceret (quod bene vertat cum exoptatissimo Astronomiae & Geographiae emolumento!

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
