Latin
HA AMTOT EX
Johannes Hevelius, Selenographia 224
Unproofread scanNot analysed yet
)DEO OPTIMO MAXIMO proauctore, id periculi sum aggressus, spe certissimâ fretus, neminem sanae bonaeque mentis, animi boni conatum, malè interpretaturum. Ad loca Lunae, certis nominibus distinguenda, initiò statim duae rationes se se offerebant. Primò quidem, non absonum fore rebar, ut exemplo Veterum Astronomorum, qui, virorum virtute excellentissimorum, id prae aliis optimè de orbe meritorum (quibus memoriam apud posteros sempiternam conciliare animus erat) nomina, astris imponebant; hoc enim pacto viri illi magno sunt decorati honore, ut inde in omne aevum inclaruerint, veluti: Hercules, Cassiopeia, Andromeda, Cepheus, Perseus cum capite Medusae, Bootes &c. &alii. Hac inquam ratione, mihi quoque proposueram, universa Lunae territoria hodie praeclarorum Doctissimorumque Virorum nominibus afficere, &praesertim verò illorum, qui nostrà tempestate, studia Mathematica egregiè amplificatum ivêre, indeque nomen meritissimò sunt adepti amplissimum: ut ita magis adhuc fama eorum extenderetur, &ipsi in Coelo cum astris collocarentur, recordatione prosperâ prosequendi, quàm diu aether &sidera sunt duratura; decreto facto, in hanc veram Terram aetheream transferre Oceanum Coperniceum, Oceanum Tychonicum, Mare Kepplerianum, Lacum Galilaei, Paludem Maestlini, Insulam Scheinerianam, Peninsulam Gassendi, Montem Mersenni, Vallem Bullialdi, Sinum VVendelini, Promontorium Crügerianum, Fretum Eichstadianum, Desertum Linnemanni, &sic deinceps. Idque vix inconvenienter esset factum; sicuti in eâ re multis mecum convenire puto: cùm autem nonnihil pensiculatiùs, de toto hoc negotio apud animum meum cogitassem, videbar mihi videre, istud cum discrimine aliquo conjunctum esse, &facilè fieri posse, ut cùm nomenclaturâ istâ modò designatâ, gratiam colligere aliquam vellem, invidiam atque inimicitiam mihi fortè conflarem.