# Selenographia 237

Johannes Hevelius, Selenographia, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/237

Hi Poli, circa quos haec circumvolutio peragitur, in antecedenti Tabulâ Selenographicâ, in ipsis intersectionibus duo rum istorum Limborum animadvertuntur; unus quidem ad sinistram, Hellespontium circiter versùs, propè Montem Pentadactylum; alter verò ad dextram, Africum versùs, propè Petram Sogdianam; sic ut motus hic Librationis à Circio ad Euroaustrum, & ab hoc iterum, ad Austroafricum feratur. Veruntamen, non est haec Libratio perpetuò ęqualis, quia Poli neutiquam sunt fixi; sed ex parte mobiles. At non est, quòd tibi persuadeas, Benevole Lector, Lunam beneficio hujus Librationis, planè in orbem circumvolvi, instar Globi Artificialis, qui omni ex parte circumducitur: verùm Luna tantùm ex parte, respectu nostri, circumagitur, certamque aliquam solummodo hemisphaerii latentis Lunae particulam, nobis spectandam obvertit, modò scilicet partem superiorem Corum versus sitam, circa Lacus hyperboreos; modò partem inferiorem Africum versûs, circa Lacum & Montem Meridionalem. Caeterùm Termini, maximae & minimę Librationis, hisce duobus Lunae Limbis monstrantur, interstitiumque interjacens, est maxima Librationis variatio: quanta autem revera sit, & quid praeterea hîc sit notandum, paulò post dicetur. Primò namque indicabo, ne Astrophilum, Scientiae hujus cupidum, diutiùs morer, unde & quomodo, hic motus suam ducat originem? Id quod nullo negotio cum omnibus jam communicare possum, & ita quidem, ut istud haud aegrè, à quolibet percipi queat, non aliunde hunc motum ortum suum habere, quàm unde eum deduxero: idque faciam tantò libentiùs, quia non nescio, vix ab aliquo rectè eum deprehensum iri, in animum revocato, quantum laboris & molestiae mihi ea res creaverit, praesertim genuinos terminos, verumque Librationis tempus exploranti, usque dum crebrarum nimis, & diuturnarum observationum interventu factum sit, ut hac de re aliquid certi, apud me statuere potuerim.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
