# Selenographia 238

Johannes Hevelius, Selenographia, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/238

Motus autem ille Librationis, inprimis ex triplici motu proficiscitur. Primò, ex motu Longitudinis, qui secundùm Eclipticae ductum, per duodecim signa illa coelestia progreditur. Secundò, ex motu Latitudinis, situ Nodorum & Limitum, & quidem hoc modo: quemadmodum Luna motu proprio suo, secundùm longitudinem, indies, imò singulis momentis, in signorum consequentia fertur; sic & certam nobis quoque partem, ratione hujus motus, antrorsum obvertit, hoc est, a Coro ad Euroaustrum, dum in signis nempe Ascendentibus Capricorno, Aquario, Piscibus, Ariete, Tauro & Geminis moratur; retrorsum denuo, ab Euroaustro Corum versus, in Signis descendentibus, Cancro, Leone, Virgine, Librâ, Scorpione, & Sagittario. Eo igitur modo, quando Luna versatur in Capricorno, Limbus intimus, qui per Lacus hyperboreos, Montes Amadocos, inter Paludem Maeotidem, & Lacum occidentalem minorem transit (pars superior figurae praecedentis & sequentis si attendatur) veram & genuinam hemisphaerii visibilis Peripheriam denotat. Estque tum temporis, inter ipsum Lunae marginem, & Paludem Maeotidem, interstitium admodum tenue conspicuum; rursum verò è regione, inter Peripheriam & Paludem Maraeotidem, spatium amplissimum cernitur, ut patet ex ipso Plenilunii Iconismo: in parte verò superiori, Aquilonem versùs, supra Mare hyperboreum, interstitium illud, ad Peripheriam usque, admodum est coarctatum; è contrario, in parte inferiori, Austrum versus, tantò pars Lunae major conspicitur. At, cùm Luna in principio Caneri est constituta, tunc Limbus Lunae horizontalis extimus (si Lunae scilicet partem superiorem consideres) verum & nativum hemisphaerium Lunae visibile, repraesentat; ita ut facies ejus, planè alium prae se ferat aspectum: nam spatium inter Paludem Maeotidem & Peripheriam, eo tempore est latissimum, sic ut duae longiusculae Maculae distinctè cerni possint; è regione rursum, inter Paludem Maraeotidem & Lunae marginem, tantò magis est coarctatum: verùm pars Lunae superior, id temporis est amplissima, ut non solùm Lacus hyperboreos, sed & paludem Amadocam satis à Limbo distantes dilucidè conspicere non nequeas; (cum tamen Lunâ existente in Capricorno, parum admodum de his lacubus appareat) at circa Austrum, pars Lunae haud exigua iterum absconditur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
