# Selenographia 240

Johannes Hevelius, Selenographia, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/240

modò Austrum versùs vergat: hoc est, interstitium Libratorium, inter utrumque limbum interjacens, licet satis sit amplum, Lunâ existente in Cancro; nihilominus illud, pro latitudinis Borealis vel Australis ratione, adhuc magis dilatari aut comprimi potest. Et quamvis Luna subsistat in Capricorno, circulus sive limbus Librationis Capricorni, nihilo secius tamen mutatur atque extenditur, sive interiorem, sive exteriorem partem versùs, pro diversa Latitudine Lunae; uti memini. Quae quidem variatio Librationis non solùm in Cancro & Capricorno existit; sed in reliquis omnibus Zodiaci Signis: unde etiam fit, ut centrum Disci Lunaris visibile, singulis Mensibus, diebus, imò horis, notabiliter ac manifestè varietur, ac moveatur; uti praesertim ex Tabulâ Phasium Generali, & Delineatione primariâ, ut & reliquis omnibus Lunationibus videre licet. In quibus viginti & unum puncta, seu octodecim spatia, circa centrum animadvertuntur, quae diversam Centri Lunaris variationem indicant: Puncta scilicet illa tria superiora, in unà rectà constituta, monstrant centrum, Lunâ in principio Cancri commorante: Punctum sinistrum ortum versùs, est centrum genuinum, cùm Luna in primo gradu Cancri, & Limite Austrino, vel maximâ Latitudine Australi subsistit: Punctum dextrum est, centrum Lunae, cùm versatur in eodem signo & gradu, sed latitudine Boreali: Punctum intermedium, est locus centri, Lunâ, circa Nodos, in praedicto signo graduque existente. Reliqua tria sequentia puncta, pariter verum Disci centrum, in utraque Latitudine, Lunâ versante in Leone & Geminis indicant. Tertia linea, Luna quando moratur in Virgine & Tauro. Media, existente Lunâ in principio Librae & Arietis. Quinta, Luna cùm est in Virgine & Piscibus. Sexta, cùm ad initium Sagittarii & Aquarii pervenit. Infima, in ordine & ultima, Lunâ subsistente in Capricorno, centrum suum nobis exhibet: hac tamen lege, uti jam antea dictum; puncta illa septem sinistra, Australem Latitudinem denotant, & dextra, Borealem; media verò linea, quando Luna in Eclipticâ, hoc est, circa Nodos versatur. Verùm hoc jam jam clariùs reddetur, adminiculo scilicet figurae sequentis, in quâ puncta illa Signorum & Limitum, in majori distantiâ repraesentantur; sicque facilè, motus centri Lunae fiet manifestior. In sequente schemate, Linea sinistra a d, repraesentat Limitem Austrinum, vel Latitudinem maximam Meridiona lem, in lineâ longitudinis; altera opposita parallela dextra b f. Limitem Boreum, sive maximam latitudinem Septentrionalem; intermedia c e, Eclipticam seu lineam Nodorum, in quâ Nodi, in perpetuum moventur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
