# Selenographia 244

Johannes Hevelius, Selenographia, 244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/244

De reliquo; Lunâ in Ariete, Limiteque boreali existente, centrum ejus in u invenies, indeque c Cancrum Nodumque versùs movetur, postea ad vv Libram, maximamque latitudinem Australem tendit; denique per e Nodum rursum ad priorem circiter locum K, unde digressum fuerat revertitur, sicque deinceps. Ex quibus utique satis superque apparet, verum locum centri, ejusque lineam itineris, quovis tempore, in omnibus Lunae Iconismis (Limites, vel Nodi, in quibuscunque etiam versentur signis) citra errorem, adminiculo hujus figurae, facilè innotescere: eâ expressâ conditione, dummodo quod planè necessarium est, longitudo & latitudo Lunae, priùs fuerit explorata. Insuper ex superiori schemate, videre quoque licet, quomodo centrum Lunae visibile, in admirabili sanè lineâ circumducatur, in circumferentiâ scilicet Rhomboidis; quae tamen non perpetuò, unam eandemque retinet formam; sed illam cum motu proprio, singulis Mensibus variat: modò enim Rhomboides illa diducitur, modò coarctatur, prout Limites Lunae, diversum Zodiaci signum, vel gradum obtinent. Estque haec nunquam latior, quàm cùm Limites in Ariete, vel Libra commorantur: nam ex Rhomboide, tum Rhombus constituitur, schemate attestante. Praeterea, quò Limites, punctis aequinoctialibus viciniores, eò amplior existit Rhomboides; quò verò propinquiores punctis Solstitialibus, eò arctior evadit, usque dum in Cancro nimirum & Capricorno haec planè evanescat, inque rectam lineam transeat. Hinc verò indubitatè sequitur; quia centrum Lunae Disci, nullo tempore in lineis Eclipticae parallelis movetur, veluti motus Lunae proprius; eò & Polos Librationis nunquam in eodem semper Periphaeriae loco haerere, verùm quod ratione Librationis centri, & longitudinis, ac latitudinis, Lunae ad Eclipticam relatae, modò ascendant, modò descendant. Caeterum, monstrare quoque placet, quam viâ, verus centri locus, in quocunque Lunae positu, explorandus; quanquam singuli gradus longitudinis & latitudinis, in hac figurâ non sint expressi. Exempli gratiâ, si scire desideras, ad certum tempus, genuinum Peripheriae, sive centri disci locum, Lunâ in decimo gradu Leonis, tertioque gradu latitudinis Australis constituta, sic age: initiò, divide signum Leonis, simpliciter ad oculi mensuram (nam accuratiori operâ, hic minime opus) in tres partes aequales, secundùm longitudinem, & in quinque secundum latitudinem, ab Eclipticâ numerando, sic, ut quodlibet spatium, unum latitudinis gradum referat; quo facto, pedem circini, in punctum latitudini & longitudini respondens, fige, veluti hîc in X, ex quo, tanquam genuino centri loco, veram Lunae Peripheriam, nullo negotio, certo ac desiderato tempori competentem, describes. Id quod equidem in omnibus Iconismis, in quibus centra sunt annotata, pariter observari poterit, praesertim ab illo, qui huic rei, cùm industriâ & circumspectione attentioneque, est deditus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
