Latin
245
Johannes Hevelius, Selenographia 245
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc verò inprimis scire magnopere interest; absque quâ notitiâ, nec Phases Lunares rectè observari, delinearique, nec ullae unquam Lunationes, vel observationes Eclipsium &c. institui possunt: nam nisi priùs debitam in primariâ figurâ Peripheriam delineaveris, in arena aedificabis, ut imposterum fusiùs dicetur. Postquam igitur, motus centri Lunae, illiusque Librationis, quadantenus fuit explicatus; vix inconvenienter quęres modò, quanta revera sit pars illa quae mediante hoc motu Librationis, de Lunae hemisphaerio latente, nobis obvertatur; &illa, quae de hemisphaerio patente, certo tempore, ab oculis nostris avertatur? Ex tribus praecedentibus Pleniluniis ex parte illa pars satis cognoscitur; quia spatium illud inter utrumque limbum interjacens, est id quod quaeritur. Namque primus limbus horizontalis speciem refert Lunae, in Cancro &Limite Austrino; secundus, faciem Lunae in Capricorno &Limite boreali constitutae, in quo situ, extremi termini Librationis &maxima Lunae variatio existit: quae quanta autem sit accuratè loquendo, in proportione ad diametrum in minutis, vel milliaribus Germanicis, jam detegam.