# Selenographia 245

Johannes Hevelius, Selenographia, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/245

Hoc verò inprimis scire magnopere interest; absque quâ notitiâ, nec Phases Lunares rectè observari, delinearique, nec ullae unquam Lunationes, vel observationes Eclipsium &c. institui possunt: nam nisi priùs debitam in primariâ figurâ Peripheriam delineaveris, in arena aedificabis, ut imposterum fusiùs dicetur. Postquam igitur, motus centri Lunae, illiusque Librationis, quadantenus fuit explicatus; vix inconvenienter quęres modò, quanta revera sit pars illa quae mediante hoc motu Librationis, de Lunae hemisphaerio latente, nobis obvertatur; & illa, quae de hemisphaerio patente, certo tempore, ab oculis nostris avertatur? Ex tribus praecedentibus Pleniluniis ex parte illa pars satis cognoscitur; quia spatium illud inter utrumque limbum interjacens, est id quod quaeritur. Namque primus limbus horizontalis speciem refert Lunae, in Cancro & Limite Austrino; secundus, faciem Lunae in Capricorno & Limite boreali constitutae, in quo situ, extremi termini Librationis & maxima Lunae variatio existit: quae quanta autem sit accuratè loquendo, in proportione ad diametrum in minutis, vel milliaribus Germanicis, jam detegam.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
