# Selenographia 247

Johannes Hevelius, Selenographia, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/247

inquiente: Linenris projecturae purtes, quae ab aequalibus circuli peripheriis proveniunt, minimè inter se aequales, sed minores semper illae, quae longiùs à medio absunt: namremotiores à centro radii obliquioribus angulis circuli peripheriam intersecant, quare minore inter vallo ab invicem distant: sunt igitur prope extremitates minores, aequalium peripheriarum projecturae. Haec ita adhuc apertiùs declarari possunt graphicè. Esto semicirculus d A d hemisphaerium Lunae visibile, in sex partes aequales divisum, sic ut partes a b, b c, & cd, omnino sint ejusdem magnitudinis. E verò, statio sit oculi mei, ex quam Lunam intueor. Dico igitur, e tiamsi partes illae, planè inter se sint aequales, nihilo tamen minus unam, alterâ parte, majorem apparere; quae magnitudo eò magis crescit, quantò hoc spatium remotiùs distat à limbo d, viciniusque sit lineae perpendiculari a E, quod ex figurâ appositâ fit manifestum. Nam pars Ab, major est parte b c, & hęc iterum amplior, quàm C d, quia obliquiùs, ut jam memini, spectatur; idcirco & angulus visionis d EC multò minor, angulo AE b existit; id quod Kepplerus abundè in Paralipom. in Vitell. pag. 184. demonstravit, qui inter caetera Au. ait: cùm ab aequalibus circuli arcubus rectae ducuntur ad punctum extra cireulum, inaequales sunt anguli ad punctum, ab aequalibus arcubus subtensi, & majores, quorum arcus sunt diametro per punctum viciniores. Ex quo fundamento, Libratio Lunae adPeripheriam 30 summùm milliaria nobis videtur, tam in superiore, quàm inferiore parte; cùm tamen circa centrum illa ipsa minimùm sexaginta aequet: sicuti apertè & perspicuè Quadraturarum confinia imposterum testabuntur. Hac occasione, fortassis quidam ex me percontetur, praesertim ille, qui hoc negotium probè secum perpenderit, & animo menteque volverit, non autem per transennam solummodo aspexerit: quare utrumque extremum Lunae centrum in Pleniluniis praecedentibus exhibitis (alterum, Lunâ nimirum in Cancro, & limite Austrino constitutâ, alterum, in Capricorno, & limite boreo versante) non magis ab invicem distent, quàm maxima variatio librationis in Septentrione, & Austro, circa Peripheriam; quandoquidem vi demonstrationis prioris, ut & ratione nostrae sententiae, necessariò sequitur, ut sanè duplo sit major centrorum distantia, tam secundùm longitudinem, quàm latitudinem, aliamque prorsus figuram, centra illa constituant?

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
