Latin
249
Johannes Hevelius, Selenographia 249
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem sectiones luminis &umbrae Quadraturarum, per haec centra perpetuò non transeant, ut quidem jure deberent; ideo sit, quòd Maculae tam majores, quàm minores, ratione librationis &distantiae à centro vel peripheriâ, se se paulatim, &semper magis magisque dilatent, quo centro viciniores ferantur; ac plus plusque se se comprimant (secundùm apparentiam inquam) quò peripheriae, per motum librationis viciniores reddantur. Quod ut ut difficulter admodum è vestigio percipietur; tamen hac vice, pluribus persequi hoc negotium non permittitur; planè id eò rejiciendum existimo, ubi datâ operâ de Quadraturarum terminis, quantum sufficiat, agetur. Quemadmodum igitur, motus librationis Lunaeque centri, Rarissi similis obserprout audivimus, mirum in modum, secundùm Lunae motum, vatur phasis. in suâ orbitâ variat: sic quoque cùm circa Plenilunia, tum Quadraturas, omnesque reliquas phases, varias admirabilesque gignit vicissitudines; adeò ut vix longo temporis intervallo elapso, vel phasis aliqua, vel Plenilunium, alteri ab omni parte simile, redire possit. Faciamus enim esse, ut absoluto anni curriculo, priori similis phasis quoad longitudinem Zodiaci, rationeque temporis ejusdem, contingat; attamen perrarò admodum evenit, ut pariter illa in simili latitudine observetur: ideoque fit, ut Plenilunium seu phasis aliqua confestim aliam acquirat faciem; estque Luna modò supra, modò infra, modò Eoum, modò Zephyrum versùs amplior vel arctior, sicuti ex motu libratorio haud difficulter colligitur. Similibus variationibus, &Qua E Quadatura admodraturae perpetuò sunt obnoxię, quaecunque in anno existunt; dum varian unde etiam consequitur, ut rarenter, similis quaedam sit conspicua, neque eò solùm, quòd ratione librationis, aut in parte superiori, aut inferiori, vel in utroque latere, crescat vel decrescat; sed quòd inprimis sectiones luminis &umbrae, Lunam tempore Quadraturae, mirificè intersecent: dum sectio illuminationis modò magis ortum, modò occasum versùs se se extendit, modoque Luna ratione Iconismi bifariam secatur. Interim tamen, haec variatio &vicissitudo, certos suos terminos respicit, tempusque, intra quod haec omnia absolvuntur.