Latin
254
Johannes Hevelius, Selenographia 254
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus generis loca, in Lunâ hoc modo se se habentia, adhuc quamplurima dantur, quibus tamen recensendis lubens supersedeo, ne longum faciam: sufficit enim indicasse, quam semitam triverim, ut Lunae oras accuratè proprieque in Iconismis meis collocare, unamque alteri Maculae adstringere, erroresque subinde irrepentes corrigere, mihi licuerit. Cujus negotii ad finem rectiùs perducendi caussâ, omnia loca eodem modo jacentia, quae unquam reperire potuerim, in auxilium adhibui: quae verò aliter essent sita, aut per rectas lineas, vel accuratâ oculi mensurâ, ad priora cognita &rectè constituta, annexi. Tertiò, si duae, tres, vel plures lineae, in uno puncto in Lunâ concurrant, &id aeque in phasibus delineatis appareat, certissimum quoque &infallibile est indicium, loca illa rectè esse ordinata: quorum utique locorum itidem haud exiguus reperitur numerus, talem omnino obtinentia situm, ut sunt inter alia; Insula Macra, Mons Aetna, Mons Sinai &c. Quartò, singulare insuper compendium reperi, ad haec omnia eò feliciùs, &accuratiùs promovenda: quo quasi instrumento, diversorum Lunae locorum distantias non possumus non dimetiri, indagare atque dijudicare; non quidem Radio Astronomico, Astrolabio, Sextante, &hujus generis aliis organis; sed solummodo probo Telescopio recteque adornato; &id in modum sequentem: cùm Tubi omnes ut ut praelongi &praestantes, nunquam totam Lunae dimetientem, unâ vice comprehendant; sed quò fortiores &praeclariores, eò minorem Lunae particulam nobis exhibeant: idcirco diligentissimè consideravi, illa Lunae loca, quae sub eâdem Tubi aperturâ essent sita, tanquam ejusmodi, quae aequaliter ab invicem removebantur, &prorsus distantiâ essent similia. Postmodum exploravi, num etiam meae delineatae figurae, eandem prae se ferrent speciem?