# Selenographia 258

Johannes Hevelius, Selenographia, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/258

incidunt; B C aliud iterum planum, ad quod autem radii perpendiculariter haud appellere possunt, cùm sit obliquiùs illis expositum; hancque ob caussam, nec omnes radii in illud incidunt: quamvis hoc cum priori AB, uti videre est, planè sit ejusdem longitudinis. Insuper adhuc pauciores, in planum BD sparguntur, quia ad angulum obliquiorem est positum; quocirca AB omnium perfectiùs atque clariùs illustratur: cùm omnes radii perpendiculariter ad illud tendant. Manifeste itaque hinc colligere licet, quare Maria & Paludes, circa Peripheriam sitae, vel translatae per motum librationis, non tam nigricantes & distinctè nobis videantur? Hocque Phaenomenon, apertè, in Palude Maeotide deprehenditur. Nam Lunâ existente in Cancro, quando maximè à limbo distat occidentali, ratione librationis, tunc nigricantior, notabilior, magisque est conspicua, quàm si ea in Capricorno versetur; prout ex omnibus ferè figuris clarè patet, nisi fortè sub praelo casu nimis nigricantes sint excusae. Quod autem non aeque talis differentia, & notabilis debilitas, se se exserat in Montibus, & Vallibus, quando circa Peripheriam, vel medium reperiuntur, (siquidem omni loco, aeque semper umbrosae conspiciuntur) inde oritur: quòd Montes & Valles, ex superficie constent valde asperam, atque scabrosâ; quae ex innumeris planis est composita, secundùm innumerabilem diversitatem inclinationum, uti suprà jam dictum cap. sexto: ideo enim fit, ut, beneficio hujus asperitatis, radios suos, aeque bene ad nos transferre possint, sive obliquiores, sive rectiores, respectu nostri incedant; quod fieri in magnis illis Maculis est impossibile, propter Planitiem scilicet, & aequabilitatem magnam. Porrò, non solùm circa Lunae marginem, Maculae majores (sive Maria) sunt debiliores; sed & multò compressiores apparent, quàm, cùm aliquantò remotiores sunt à limbo, ratione librationis, omnibus observationibus id comprobantibus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
