# Selenographia 261

Johannes Hevelius, Selenographia, 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/261

Siquidem omnes quoscunque Montes in superficie terrenâ numerare, aut depingere, est ex eo genere, quod fieri nequit: sufficit, ut vel notabiliores, & omnium praecipui, vel Montium tractus, Valliumve formae, figuraeque adumbrentur. Id quod hîc in Lunâ quoque est factum; in cujus delineationibus, praesertimque Tabulâ illâ Selenographicâ, Vallium figura, tam minorum, quam majorum, accuratissimè summâque cum diligentiâ, est observata atque effigiata; nec ullo aliquo in loco, Montes quidam sunt delineati, ubi non reapse illi reperiantur. Quod si verò quaeras, unde haec depromserim omnia? scire te velim, quòd ista unicè, beneficio istarum sequentium quadraginta phasium correctissimè sim assequutus. Plenilunia nihil certè quicquam ad hoc negotium contulerunt: nam illo tempore Valles aeque luminosae, ac Montes existunt, sic, ut vix à Montibus, Valles discerni queant; sed uti jam memini, circa luminis & umbrae confinia, reliquarum phasium, quando Valles umbrarum plenae se se exhibent, confestim Montium vestigia, manifestè apparent, tam altiorum, quàm depressiorum, quique magnam, aut parvam Vallem circundant. Quod si hoc modo sedulò omnes phases perlustraveris, accuratè perpenderis, cumque Lunâ ipsâ comparaveris, feliciter Tabulam ejusmodi Selenographicam construere poteris. Quò autem feliciùs Sideralis Scientiae Cultor intelligat & τabuli σίnographica percipiat, num etiam hi diversi innumerique Montes Vallesque Phaesium generalii, quodebite collocata, & omnia priori illi Tabulae Selenographicae fueniudo, & in rint inserta (ut quidem nihil, quod sciam, lubens omisi) idcirce quem sinem furrit sonhoc loco subjiciam, Tabulam Generalem omnium phasium structa? in quâ omnes Montes & Valles, dietim conspicuae, tali modo repraesentantur, quali aliàs in reliquis phasibus, circa Sectiones luminis & umbrae spectantur; quo tempore Vallium vera magnitudo amplitudinis, quam circa Vertices Montium exhibent, deprehenditur; & tum maximè etiam sunt notabiles: cùm nullo unquam tempore, majori umbrâ perfundantur. Impossibile quidem est, Lunam tali vultu se unquam conspiciendam praebere posse; quia rotunda, & minimè corpus planum: verùm Tabula haec nostra sic datur adornata, ac si hemisphaerium Lunae, corpus quoddam esset planissimum, quod à Sole oriente, hoc modo (ut sic loqui liceat) illustrari, & obumbrari possit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
