# Selenographia 264

Johannes Hevelius, Selenographia, 264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/264

Scilicet, cùm Montes omnino omnes, praesertim arenosi, in metam fastigiati sint (quò enim magis in altum assurgunt, eò evadunt acutiores) hincque fit, quando Valles, sectionibus luminis & umbrae sunt proximae, ubi Sol illas primùm circa vertices Montium illustrare incipit, ut tum temporis videantur spatiosissimae, veluti in Iconismo praecedente videre est; quò autem plus à confinio removentur, eò magis Sol supra ipsos ascendit, profundiusque illas illuminat: quapropter, Valles, secundùm apparentiam, quasi comprimuntur, sic ut necessariò minores videantur: ad quam apparentiam producendam, & Montium situs figuraque non parùm confert. At Plenilunii tempore, quando hae Valles omni ex parte Solis lumine collustrantur (hoc est quando Sol ipsis quasi verticalis existit) tum, cum reliquis locis elevatioribus, similem acquirunt lucem: ut nil mirum sit, quòd difficulter admodum videantur, & à modò dictis locis altioribus, discernantur. Id quod idem circa Valles, Lunâ decrescente animadvertitur; sed modo tamen contrario. Verùm enimvero, non in omnibus Vallibus, tale quid apparere, hinc fortean oritur; quia non omnes & singulos Montes, in similem acuminatum surgunt verticem; sed quòd fortassis, permulti sunt ejusdem generis, ut apud nos Rupes, Petrae vel Montes Petrosi, qui propemodum rectâ in altum plerunque ascendunt, sic ut interdum summâ sui parte parùm acutiùs, quàm imâ reperiantur: itaque circa hujus figurae Montes, non tam magna indies oritur mutatio, quàm circa Montes arenosos, qui in modum metae, inque acutum cacumen, fundo satis lato, sunt fastigiati. Quamvis autem multa adhuc dicenda restent, tam de his Montibus & Vallibus, quàm inde dependentibus rebus aliis: ea tamen reservabimus capitibus sequentibus, pertractanda: in quibus non solùm phases ipsae, oculis subjicientur; sed & reliqua omnia, de quibus nondum sufficienter dictum, magis magisque explicabuntur. Sed priusquam praesenti etiam tractationi finis imponatur, non abs re ducimus, hac occasione commodâ inducti, mentionem pariter facere, quantae altitudinis, antedicti Montes Lunares, Rupesque & Petrae illae esse possint?

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
