# Selenographia 266

Johannes Hevelius, Selenographia, 266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/266

Vera distantia illustratarum cuspidum, à confinio luminis & umbrae, praesertim tempore Quadraturae, invenitur, unà vigesimâ sextâ parte, totius Lunę dimetientis constare; quando nimirum sunt remotissimae: quemadmodum hoc ex phasi trigesimâ secundâ, Monteque Apennino; ex phasi trigesimâ primâ, Monteque Didymo; & trigesimâ phasi, Monteque Tauro & Antitauro, manifestissimè demonstratur. Quae diametri pars, novemdecim confecit mill. Germanica, quorum tota Lunae diameter 494. comprehendit; quando nimirum areolę illae, omnium maximè à termino lucis distant. Interim tamen & aliae reperiuntur, quae non ita longè removentur; sed tantùm unâ trigesimâ parte diametri: aliae tantummodo unâ trigesimâ quartâ parte: imò aliae, duntaxat, unâ quadragesimâ parte, dimetientis Lunae; interdum & minùs elongantur. Ratione ergo hujus distantiae, alii Montes, aliis sunt excelsiores, instar Terrae Montium. Quanquam cùm Eximius Galilaeus de Galilaeis, tum alii, qui ipsum sunt secuti, ut Blancanus & Bettinus, mecum hac in parte non consentiant; uti videre licet ex Nuncio Galilaei Sidereo, pag. 24: dum asseverat antè dictam illam distantiam Verticum Montanorum, à lucis tenebrarumque confinio, ad unam vigesimam diametri Lunaris partem se extendere. Verùm ajo, distantiam illam, quae omnium maximè à confinto remota conspicitur, non excedere unam vigesimam sextam partem diametri: quod indubitatè & apertè, ex omnibus Lunae observationibus, ad oculum demonstrare possumus, nec alii revera, aliter unquam deprehendent. Quamobrem, cùm distantiae à nobis designatae, paululùm sint minores, idcirco & Montes aliquantulum depressiores inveniuntur, quàm Galilaeus aestimavit: neque non tamen illi terrenis nostris Montibus, quoad altitudinem, non solùm aequiparari possunt meritissimo; sed & multò certè sunt excelsiores, quàm nostri omnium maximi; prout confestim, ex adjecto diagrammate patebit. Unde etiam diversimodè commonstrare est in proclivi, quomodo altitudines Montium Lunarium investigare non nequeamus. Quantae nimirum sint in lineâ perpendiculari: quemadmodum ista quidem semper attendi debet, cùm de Ecce circulus BFEG. Montium altitudinibus loquimur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
