# Selenographia 270

Johannes Hevelius, Selenographia, 270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/270

attamen refert Theon, Eratosthenem ipsum, adminiculo Geometricorum Instrumentorum explorasse, Montes omnium altissimos, non decem excedere stadia, in lineâ nempe perpendiculari, quae altitudo, nondum tertiam partem unius milliaris Germanici aequat: nam 32. stadia, unum tantùm mediocre conficiunt milliare, & 8. stadia unum milliare Italicum constituunt, id est 5000 pedes. Pariter & Plinius lib. 2. cap. 65. meminit, Dicaearchum Siculum, Aristotelis Auditorem, Geometram Clarissimum, sumtibus Regum Aegyptiorum, altissimos diversorum locorum Montes quoque mensurasse; interque alios Pelion, Montem Graeciae, omnium maximum deprehendisse, qui tamen non altior 1250. passibus, sive decem stadiis exstitit; veluti Eratosthenes animadverterat. Ejusdem ferè altitudinis, & Xenagoras, Eumeli filius, accuratâ adhibitâ investigatione, Olympum invenit: quem decem tantummodo stadiorum, & 96. pedum Graecorum, sive 100. Romanorum esse, testis est Plutarchus, in Aemilio Paulo, fol. 479. Ubi idem Autor in hunc sensum scribere perrexit: Geometras certis ex fundamentis statuisse, nec Montes esse altiores, nec Mare profundius, decem stadiis. Neque Cleomedes Montium, neque Marium altitudinem 15. stadiis majorem, in lineâ perpendiculari, definivit; quae altitudo, propemodum dimidium aequat milliare Germanicum. Vide hac de re Eratosthenem Batavum, & quidem caput 17. Similiter & Geminus refert, in suis Elementis Astronomiae cap. 14, in Uranolog. Petavii fol. 55: Altitudinem Cyllenes, Montis altissimi Arcadici, nondum 15. stadiorum fuisse; & Satabyrii vel potiùs Atabyrii Montis, in Rhodo Insulâ siti, perpendiculum esse minus etiam stadiis quatuordecim. Veteribus, Recentiores nostrique seculi Mathematici, astipulantur, pro certo habentes, Montes terrestres adhuc esse decliviores; id quod ex Nuncio Sidereo patet, dum Galilaeus sic de altitudinibus Montium terrestrium disserit: Intellure nulli extant Montes, qui vix ad unius milliarii Italici altitudinem perpendicularem accedunt; id est, ad quartam partem, unius milliarii Germanici. Cui calculum suum addit Bettinus, in Apiario 8. Progymn. 6. propos. 3.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
