# Selenographia 281

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/281

CAPUT X. DE LUNAE CORNICULATAE CRE SCENTIS PHASI. Uodjam antè, capite praecedente, de Luna nascente & primâ, nec non caussis tardioris ejus apparitionis sufficienter dictum puto, illud etiam suo modo de phasi Lunae corniculatâ, licet affirmare. Corniculatam autem Lunam vocamus illam phasin, quae nonnullis Veterum est Luna secunda, eò quòd die secundâ, post Synodum Luminarium omnium, maturissimè conspiciatur, & primam Lunam sequatur. Quòd autem secundâ die, non semper aspectu queat per cipi, omnes illae caussae possunt impedire, quae Lunam primam primo post coitum die, non sinunt cernere. Praecipua verò caussa est, quando versatur in Signis brevium descensionum, cujusmodi sunt: Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, & Sagittarius. Nam, etiamsi Luna sit in Perigaeo, & circa limitem Boreum, si tamen non accedat Signum longarum descensionum, frustrà Luna corniculata, secundâ die, exspectatur. Exemplo nobis potest esse dies 2. Octobris, Anni 1644. ubi Luna corniculata, secundo post conjunctionem die, minimè potuit spectari; quia erat in signo brevium descensionum, circa initium Scorpii, & simul in Apogaeo: & licet obtineret magnam latitudinem Boream: tamen, deficiente primario requisito, illa in Coelo tunc nusquam apparebat. Nec opus est, rem pluribus exemplis declarare, quum per se sit plana, nec aliter intelligenda, quàm hoc pacto; phasis prima & secunda Lunae, post primam & alteram diem peractae Neomeniae, nisi tria requisita, superiori capite recensita, tempore conjunctionis, vel apparitionis Lunae adfuerint, in cassam quaeritur, praesertim vesperi, paulò post occasum Solis. At verò, non insereno die, & fulgente clarissimo Sole, non impossibile est, hanc Lunam secundam, alterâ die post conjunctionem, videre, tametsi nullum datur requisitum: idque fieri potest vel non ignobili Tubo Optico adhibito, vel acie solâ luminum Luna secunda, sive corniculata, prae sente Sols, vi su. Quòd phase Lunae corniculatae, atque, aconjunctione recentes, citius lumimso dit, quàm de no cte queam deprehendi. Cur verisi mile sit, recemtissimam Lunae phasin de die conjum ctrenis, quam nocte melim conspici posseminum vegetâ & incorruptâ: quemadmodum ipse ego distinctis temporibus ita Lunam vidi, & eandem quoque aliis ostendi. Etenim, Anno 1644. die 6.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
