# Selenographia 284-2

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/284-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/284-2

CAPUT XI. DE LUNAE FALCATAE CRESCEN TISPHASI. Quòd Cornua sive Cuspides, nascentis & recentis, vel veteris & decrescentis Lunae, magis uno tempore sint acutiores, vel obtusiores, quàm alio, etiam vulgo notum est, ita ut ruris alumni, ex forma cornuum Lunae statum aëris in sequentem diem colligant & praesagiant. Cùm, namque cornua sunt probè acuminata, tum bonam claramque auram sibi pollicentur: sin autem contrà sunt valde obtusa, tunc Coelum nubilum, turbidum, ventosum & pluviam praedicant: idque omen, vix adeò est lubricum & incertum. Siquidem vila à nobis cornua Lunae obtusa, arguunt aërem plenum crassorum vaporum, & humorum.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
