# Selenographia 285

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/285

Alioquin eadem cornua Lunae eâdem aetate Lunae aequaliter illuminatae, & serenâ existente aurâ, aeque sunt acuta, nudo visu arbitro: at verò per generosum Tubum Opticum inspecta, cornua ista multò puriora, subtiliora, & acutiora apparent, ut etiam revera se se habent: quia Telescopium, superfluos, & adventitios radios, qui cuspides Lunae magis magisque dilatant, & obtusiores reddunt, detrahunt. Idque non tantummodo praestat in cornibus; sed etiam in reliquis omnibus illuminatis partibus crescentis, vel decrescentis Lunae: illae namque phases, semper, etiamque clarissimâ affulgente aurâ, nudo vilui majores & latiores apparent, quàm revera sunt, & Perspicillum repraesentat: quippe, prout una phasis alterâ est recentior, vel adultior, ita quoque lux illa ascititia, respectu propriae & germanae lucis, conspicitur vel laxior, vel angustior. Et quantum omnes phases curvatae in cornua, post novam Lunam crescunt & augentur, tantum hoc luminis augmentum, de die in diem certâ proportione diminuitur; contrarium autem accidit in phasibus falcatis & corniculatis Lunae decrescentis. Quò namque magis illae quotidie minuuntur, & illuminata pars contractior fit, eò magis hoc ascititium Luminis augmentum ingravescit. Ex multiplicibus autem, & diuturnis observationibus compertum habeo, quòd phasis, tertio die post conjunctionem, (quando Lu na primo post coitum die conspecta est) apparuit, ut & ante conjunctionem, quando adhuc semel die interlunium praece dente cernitur, nudo visu percepta, dimidio ferè amplior appa reat, quàm Tubo visorio considerata. Phasis autem secunda Lunae, quae alterâ die post conjunctionem accidit, sine Tubo Optico duplo major videtur, quàm cum Tubo, & prima nascensque phasis ferè triplo latior, quàm revera est, quum per se satis sit angusta. Quae omnia forsan valde mira Lectori videbuntur. Hanc autem aspectus diversitatem, non nisi radii adventitii, & circumfusum lumen, quod alterum illud magis dilatat, magisque Telescopium, LMma Adventitios radios adimit. Quo phaees crescunt Luna crestente. rò luminis ugmntum phasium decrescit. Cur phases recentiurei Lunae, sulu visi consideraIr, ampliores apparcant. quàm Tubo Optico? Cur Eclipsi Sulis in Camera obsiurata, per soramen nudis oculis inspectae, semper minoret radant, quàm revera sint? Quare prima phasis Lunae enium maxeime se se dissundat? gisque visui nostro exhibet, efficiunt. Quomodo verò hoc fiat, & quae sit hujus rei ratio, in sequentibus succinctè exponetur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
