# Selenographia 287

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/287

i Gracunctima vees 2 es 3 Curr matur. Quò verò magis coarctatur, eò fortiorem impressionem & confusionem, in oculis nostris facit, magisque videtur dilatari. Opticum enim est axioma: Lux compressa, fortior est luce disgregatâ. Enimvero idem non solùm in Lunae; sed etiam in phasibus Veneris falcatis, & corniculatis deprehenditur, quarum eadem ferè est ratio. Quò namque minores, & arctiores in eâ fiunt phases, eò magis in proportione se se videntur dilatare: semper tamen multò plus ante crepusculum, quàm in crepusculo: minùs verò, exorto Sole, quàm in crepusculo, sicut etiam suprâ hujus feci mentionem cap. IV. Ex iis, que jam in medium breviter allata sunt, caussa etiam quodammodo colligitur, cur nimirum phases Lunae curvatae in cornua, tam crescentes, quàm decrescentes, majores quoad dia metrum appareant, & non illuminatam partem excedere videantur (quae pars tenebricosa, illo tempore, ob lumen illud secundarium à Terrâ reflexum, satis est conspicua) ita ut aliquis solo oculorum testimonio fretus, juramento confirmare auderet, hemisphaerium non illuminatum esse longè minus illuminato. Verùm hoc ex alio nullo principio oritur, quàm ex radiis adventitiis, sicut Tubus Opticus id manifestè probat: siquidem per hunc phasis considerata, nulla major, vel minor apparet, quàm esse debet, respectu non illuminatae Lunae partis. De hac autem praesente Phasi falcatâ, sequentia adhuc sub finem hujus capitis notari possunt. I. Primùm, quòd forma, figura, & color Paludis Maeotidis, à sequente phasi nonnihil differat: figura namque est hîc angustior, & color dilutior. Sic & Montes Riphaei, hic videntur arctiores, & magis compressi, quàm in sequente figurâ. Ratio ex capite octavo peti potest, utpote ex quo perspicitur, id ex motu librationis inprimis proficisci: etenim, quia Montes unà cum Palude, hic peripheriae sunt viciniores, quàm in alterâ mox secuturâ figura, ideoque non alia queunt existere phaenomena. II. Deinde, quatuor hîc adsunt, & spectantur notabilia quaedam, & rotunda quasi capitella clavorum lucidissima, in inferiori Lunae orâ, seu in infimo ejus cornu; sed haec communiter in tali Lunae phasi, semper conspiciuntur. III. Denique ex clarè illuminato vertice editorum Montium, utpote hic Montis Paropamisi, infallibili ratione colligitur, quod in viciniâ marginum Lunae, aeque multi ejusmodi praealti Montes dentur, quàm circa centrum; quippe ex observatione hac patet, culminum distantiam in his Paropamisi Montibus, à confinio lucis, quadragesimam circiter partem diametri Lunaris aequare.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
