Latin
CAPUT XII
Johannes Hevelius, Selenographia 288
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. DE LUNAE CORNIGENAE CRE SCENTIS PHASI. òd Luna sit corpus opacum, imò opacissimum, quodque omne suum lumen unicè à Sole mutuò accipiat, &illud ad nos in terram per radios reflexos transmittat, nemo sapientum ampliùs negabit, &nos istud, capite sexto Selenographiae, validissimis argumentis demonstravimus. Ex quo etiam sequitur, corpus Lunae globosum, minimè esse undique aequale, laeve &glabrum, sed inaequale, scabrum &durum: sic namque reflexio radiorum Solis, in Lunâ eò fieri potest valentior. Hinc quoque fit, quòd Tellus nostra, quae non minùs est corpus opacissimum, &planè asperum, inaequale, eminens &depressum, lumen Solis receptum, per radios reflexos, certis temporibus, usque ad sphaeram Lunae projicere non nequeat, quod lumen eò est nobilius, majus &fortius, quò Terra major est Luna. Per quam reflexionem radiorum Solarium, in globo Telluris, producitur lumen subobscurum, &secundarium, quod semper paulò, ante, vel post conjunctionem Solis ac Lunae, in majori parte residuâ, &non illuminatâ Lunae, attentis scilicet clarè illustratis cornibus, &confinio lucis conspicitur. De hoc namque lumine Lunae secundario, hactenus variae fuerunt opiniones. Nonnulli volunt esse hoc insitum, congenitum, &naturale parvum Lunae lumen, quod non solùm circa hoc tempus; sed etiam tempore Eclipsium Lunarium, deprehenditur: alii contendunt, esse reflexionem ex Aethere. Sunt, qui dicunt, Lunam esse corpus semidiaphanum, &hinc, tempore conjunctionis, cùm Sol Lunam à tergo illustrat, respectu videlicet nostri, lumen Solis ex parte penetrare, atque translucere; unde lumen illud debilius existat. Sed omnibus his opinationibus, veram caussam nondum exprimi, paulò antè, capite sexto, multis rationibus probatum est.