# Selenographia 288

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/288

CAPUT XII. DE LUNAE CORNIGENAE CRE SCENTIS PHASI. òd Luna sit corpus opacum, imò opacissimum, quodque omne suum lumen unicè à Sole mutuò accipiat, & illud ad nos in terram per radios reflexos transmittat, nemo sapientum ampliùs negabit, & nos istud, capite sexto Selenographiae, validissimis argumentis demonstravimus. Ex quo etiam sequitur, corpus Lunae globosum, minimè esse undique aequale, laeve & glabrum, sed inaequale, scabrum & durum: sic namque reflexio radiorum Solis, in Lunâ eò fieri potest valentior. Hinc quoque fit, quòd Tellus nostra, quae non minùs est corpus opacissimum, & planè asperum, inaequale, eminens & depressum, lumen Solis receptum, per radios reflexos, certis temporibus, usque ad sphaeram Lunae projicere non nequeat, quod lumen eò est nobilius, majus & fortius, quò Terra major est Luna. Per quam reflexionem radiorum Solarium, in globo Telluris, producitur lumen subobscurum, & secundarium, quod semper paulò, ante, vel post conjunctionem Solis ac Lunae, in majori parte residuâ, & non illuminatâ Lunae, attentis scilicet clarè illustratis cornibus, & confinio lucis conspicitur. De hoc namque lumine Lunae secundario, hactenus variae fuerunt opiniones. Nonnulli volunt esse hoc insitum, congenitum, & naturale parvum Lunae lumen, quod non solùm circa hoc tempus; sed etiam tempore Eclipsium Lunarium, deprehenditur: alii contendunt, esse reflexionem ex Aethere. Sunt, qui dicunt, Lunam esse corpus semidiaphanum, & hinc, tempore conjunctionis, cùm Sol Lunam à tergo illustrat, respectu videlicet nostri, lumen Solis ex parte penetrare, atque translucere; unde lumen illud debilius existat. Sed omnibus his opinationibus, veram caussam nondum exprimi, paulò antè, capite sexto, multis rationibus probatum est.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
