# Selenographia 289

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/289

Quamobrem, brevitatis studio, non ampliùs antithesi immorabor; verùm in confirmatione, & explicatione verae sententiae pergam, genuinamque caussam luminis secundarii, & quae hîc animadversione digna sint, ulteriùs exponam. Primò igitur sciendum est, quòd haec lux secundaria, in phasibus Lunae in cornua curvatis, eò sit fortior, clarior & evidentior, quò phasis est minor & angustior, ipsique conjunctioni Solis & Lunae propinquior. Nam, quantò majora Luna quotidie sumit incrementa, ipsaeque phases auctiores fiunt, tanto minus debilius & obscurius, de die in diem hoc evadit lumen, donec tandem, tempore primae Quadraturae, planè evanescat, nec ab acerrimi visus homine ampliùs agnosci queat. Memini tamen, me artificioso Tubo Optico adjutum, lumen illud secundarium postridie primae Quadraturae Lunae etiam vidisse, & integrum discum ejus haud obscurè potuisse apprehendere. Eandem quoque proportionem observat decrescens Luna. Mox enim, post ultimam Quadraturam, haec secundaria lucula se se primùm exserit; dehinc autem magis magisque crescit, & quotidie fit evidentior & robustior, ita, ut hoc parvum lumen, ab ultimâ usque ad primam Quadraturam cerni possit. Atqui à primâ Quadraturâ usque ad ultimam, & in phasibus utrinque praetumidis, hoc lumen, neque Telescopio, neque nudo visu, percipi potest. Proimde non immeritò hîc quaeritur: ecquid caussae sit, cur paulò post, vel ante conjunctionem Solis & Lunae, haec lux secundaria adeò sit valida, maximeque perspicua? Ad hanc quę stionem solvendam istud principium supponendum est; nostre scilicet telluri maximam intercedere cognationem (sicut etiam infrà pluribus dicetur) cum Lunâ (quę ut caetera nunc taceam) in eo quoque consistit, ut altera alteri, Solis lumen per reflexionem communicet, non quidem uno tempore, sed diversis, vicibusque distinctis.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
