Latin
CAPUT II
Johannes Hevelius, Selenographia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si cupis objecta aspicere inversa, ita speculum circumduc, ut intrinsecùs ad angulos rectos (sicut ex B apparet) vergant: quod fiet, si foramen ad interiora flectatur, &instrumentum perpendiculariter ad horizontem, sursum vel deorsum statuatur, ut retrò inspiciatur; quoniam parallelus hujus optici instrumenti situs, imagines rerum visibilium non inver tit, sed eas rectas praesentat; ut jam antè dictum. Denique ex hac flectendi ac convertendi tubos diversitate, alii atque alii sequuntur videndi modi, qui varietati situs loci possunt accommodari: id quod exercitatio quemlibet edocebit. Etenim, cùm ex loricâ in fossam, vel è muro, aut sepimento vallato, vel alio velamine, prospicitur, tunc Polemoscopio longiore opus est; quanquam hoc pacto nihilo plus praestabit, etiamsi aliquot ulnas aequet longitudine: eò tamen longitudo deservit, ut utervis hostium &obsessorum &obsidentium alterius obductus commodè queat perlustrare. Inter alia verò commoda, quae hoc opticum instrumentum militi, vel tribuno militum, praestat, hoc non est minimum; si virgae ambulatoriae ac mensoriae includatur, &opertum circumferatur, ut, sicubi usus est, inde depromatur, quod postmodùm latiùs explicari &ad usque pedes octo produci potest. Diameter ejus esto 1j pollice longa, &curvaturae 2. pollicibus longitudinem arbitratu quisque luo determinabit. Vnum autem hoc non est obliviscendum, ut specula sibi invicem ob productam tuborum longitudinem ad amussim respondeant: quod nisi fit diligenter &circumspectè parùm accuratè res objectae visu percipientur. Insuper, hoc praenarrato modo quispiam, si plura specula inter se fuerint ordinata in suis tubis, corpus rotundum, angulosum vel columnam aliquam plus dimidio &quae isto in loco gerantur, videbit, imò alia quoque consimilia artificia, remotiora &abdita corpora visui objiciendi excogitabit, praesertim, si in Catoptricis &Dioptricis fuerit exercitatus.