Latin
CAPUT XII
Johannes Hevelius, Selenographia 290
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim ad Lunam attinet, illa noctu, post occasum ac discessum Solis, suum lumen mutuatitium per radios reflexos ad nos defert, &suo debili lumine quadantenus, inprimis autem tempore Plenilunii, absentiam Solis supplere satagit, quemadmodum etiam à DEO ad hoc ministerium, ut nocti praesit, condita est. Quocirca Terra, quasi debitam gratiam Lunae vult referre mutuo officio, dum vicissim aliquod Solis lumen, ad Lunam projicit per reflexionem, non quidem tempore Plenilunii, ubi Luna maximè à Sole illustratur, &penes illam, quasi meridies (praesertim penes illos, qui circa medium respectu nostri inter Pontum Euxinum, &Mare Mediterraneum degunt) animadvertitur, nec majori lumine opus habet; sed illo tempore, quando Sol incipit ad occasum propendere, nec hemisphaerium Lunae nobis objectum &conspicuum, à Sole jam occidente potest illuminari, noxque imminet, quod fit tempore interlunii. Tunc namque Terra validissimè Solis lumen, per reflexionem ad Lunam transmittit, ita, ut id temporis sit in Lunâ Pleniterrium. Id quod eo tempore commodissimè fieri potest: etenim Lunà Plenâ, Terra, in lineâ rectâ, inter Solem &Lunam interjecta est, ita, ut medietate, Soli oppositâ &illuminatâ, Luna etiam Terram respiciat. Tunc verò Terra, quà unum latus illustratur, quanquam non id, quod Lunae objectum est: siquidem illud tunc tenebris planè involutum latet, ita, ut tum Terra respectu Lunae sit obscura &caliginosa, sitque in Lunâ conjunctio Solis, sive Noviterrium. Quando verò Luna versatur, respectu nostri, in conjunctione Solis, tunc respectu Lunae hemisphaerii patentis, Terra nostra ei est opposita, &hemisphaerium superius Lunae obversum, totum illuminatur: contrà inferius Lunae hemisphaerium Terrae oppositum, &planè obscurum est, eò quòd sit in conjunctione Solis.