Latin
CAPUT XII
Johannes Hevelius, Selenographia 292
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea verò etiam accidit, ut, juxta F, semper lumen secundarium fit fortissimum &evidentissimum, ob radios nempe rectos reflexos, quemadmodum etiam ex lineis Auc. Se. punctatim descriptis colligere licet. Quamprimùm autem Luna aliquantum progreditur, &à conjunctione, vel lineâ A FBC recedit, &falcata evadit, sicut E &G hanc faciem designant; tunc lumen secundarium Lunae eò factum est minus, quò plùs phasis Lunae accrevit, &lineae interpunctionibus occupatae angustioribus spatiis concurrunt: unde simul illud lumen debilius apparet: siquidem id aetatis Lunae &Terrae, lumen aliquantum decrevit, &respectu Lunae gibbosum evasit.