# Selenographia 292

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/292

Propterea verò etiam accidit, ut, juxta F, semper lumen secundarium fit fortissimum & evidentissimum, ob radios nempe rectos reflexos, quemadmodum etiam ex lineis Auc. Se. punctatim descriptis colligere licet. Quamprimùm autem Luna aliquantum progreditur, & à conjunctione, vel lineâ A FBC recedit, & falcata evadit, sicut E & G hanc faciem designant; tunc lumen secundarium Lunae eò factum est minus, quò plùs phasis Lunae accrevit, & lineae interpunctionibus occupatae angustioribus spatiis concurrunt: unde simul illud lumen debilius apparet: siquidem id aetatis Lunae & Terrae, lumen aliquantum decrevit, & respectu Lunae gibbosum evasit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
