# Selenographia 293

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/293

Eam namque ob caussam, non tam validos radios in illuminatam partem Lunae potest projicere, utpote qui etiam ob situm Lunae sunt obliquiores. Penes D & H vero, circa quadraturam Lunae, terra etiam fermè ad Lunam apparet bifida; unde lumen secundarium vix sensu oculorum percipitur, propter pauciores & obliquissimos radios, sicut ex interpunctionibus linearum ad D & H patet. In facie Lunae gibbâ K & I, Terra est falcata, & utraque linea visionis propemodum concurrit: quae caussa est, cur lumen secundarium, se ex conspectu nostro auferat, ut ut aliquid adhuc luminis in Terra remaneat, quod in Lunam reflectitur, quod tamen adeò exiguum est, ut visum nostrum non incurrat. Quando verò Luna ad oppositionem perveniens, ut penes CE, plenum lumen obtinet, tunc Terra respectu Lunae est in conjunctione, & suo hemisphaerio ad Lunam converso, planè tenebricosa & obscura est: contrà verò totum Terrae hemisphaerium, à Lunâ eò pleniùs & fortiùs potest illuminari, quemadmodum fit in omnibus oppositionibus, nocturno tempore, ubi Luna oritur, Sole ex adversâ plagâ occumbente. Igitur, ex hac figurâ, ut & ex reliquis adjunctis, iterum fit abundè manifestum, ut, in Terrâ distinctas menstruas Lunae illuminationes oculis deprehendimus, eodem simili modo, si ir sphaerâ Lunae degeremus, menstruas quoque Phases Terrae conspiceremus, etiamsi Terra quotidie circa suum axem convertatur, sicut infrà quoque hac de re pluribus agetur. Rursus, quemadmodum in Terrâ lux Solis à Lunâ reflexâ, partes ejus per se densas, ac obscuras collustrat: sic econtrariò lux Solis à Terrâ reflexâ, Lunam noctu potest illuminare. Veruntamen cum die ac nocte Lunari, longè aliter comparatum est, quàm cum nostrâ die ac nocte: siquidem hujus vicissitudo diei ac noctis in maximâ parte Terrae, 24. horarum spatio absolvitur: at in Lunâ mensis intervallo primum variatur; ita, ut unus dies ferè 14. nostrates dies, & una nox totidem etiam dies aequet. Caussa verò tam longissimarum dierum ac noctium in Lunâ haec est, quòd Luna non circa suum axem, sicut Terra convertatur; sed ex proprio motu, quem per Quando lumenset imda. rium LMna evanescat? Noviterrium in Lunta quando5 Si esseus in Lunâ, menstruas PhaseTerrae animadverteremus. Dierum & noctium, vicissitudimumque in Lunam, ratio.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
