# Selenographia 294

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/294

In hemisstharium Luna à nobis aversum, Terrae radios Solu reflecke re nequit. Si dantur virentes crearurae in Luna rurum melier est rario quae colum inferius Lunae hemispha rium, quàm quae superius per duodecim signa coelestia in propriâ perficit orbitâ, sibi diem ac noctem acquirit. Atque hinc fit, quòd nos Incolae Terrae, semper unum duntaxat hemisphaerium Lunae, & uniusmodi Maculas, eo uno in loco persistentes conspiciamus, eò quòd Luna nunquam prorsus circa suum axem circumvolvatur. Terra verò, quoniam motum diurnum 24. horis absolvit, non tantùm inde, 24. horarum intervallo, vicissitudines diei ac noctis consequitur; verùm etiam integrum suum globum, non ex parte solùm dimidiatâ, hemisphaerio Lunae ad terram converso, ostentat, & suas phases ac illuminationes praesentat. Alterum hemisphaerium Lunae, quod neque nos, neque cęteri Terrae Incolae cernere possunt, à nostrâ terrâ nihil accipit luminis, neque eam omnino aspectu percipit, exceptâ tantùm illâ particula hemisphaerii latentis Lunae, quam etiam nobis motus librationis Lunae, aliquando visendam exhibet. Ex quibus quoque haud difficulter cognoscitur, quod si in Lunâ dentur res creatae viventes, quòd illae, quae habitant in hemisphaerio Lunae patente, & aperto Terrae, ratione luminis, sint melioris conditionis, quàm illae, quae colunt hemisphaerium Lunae nobis absconditum ac latens. Etsi namque longitudo noctis, tam in unâ, quàm alterâ medietate Lunae est 14. dierum: tamen non tantae sunt tenebrae in patente hemisphaerio, quàm in latente Lunae: quippe, loco non lucentis Solis, Terra lucem Solis reflexam ad Lunam transmittit. Incolae verò superioris hemisphaerii, lumine secundario Terrae destituuntur, unde & majori caligine tectas noctes habent, quàm habitatores in inferiori hemisphaerio, qui nos respiciunt. Postquam autem hac occasione in contemplationem Lunae incidimus, placet in eâ ambulatione adhuc unum conficere spatium alterumque, & dispicere, quae animadversione digna in Lunâ ampliùs occurrant, quomodo videlicet cum Terrâ queat comparari, quibusque in partibus cum eâ conveniat, & in quibus discrepet, insuper, si in eâ versaremur, quae nobis evenire possent.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
