Latin
CAPUT XII
Johannes Hevelius, Selenographia 295
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm autem hîc incidit quaestio: annon Ecliptica &via regia Solis, ex Lunâ observata, consimili formâ, &declinatione ab aequatore nobis appareret, quemadmodum hîc in Terris ranario Fliprica &Aequatorus, spectatur? Respondeo, quòd non. Etenim Incolis Lunae (ut si ex Lunâ ita docendi caussâ loquar) Ecliptica nostra, quasi Aequatorem uterque circulus Tonspireexhibet, sub quo Luna moveri apparet, &orbita Lunae est rrtur. via &orbita Solis. Hi autem duo circuli in oppositis locis se se intersecant, veluti penes nos Ecliptica &Aequator. Neque non tamen notabile discrimen hîc invenitur: 1. siquidem Ecliptica, Lunae Incolis tantummodo videtur ab Aequatore discedere, tam Austrum versus, quàm Boream, ad quinque gradus &17. minuta, qualis est aliàs maxima latitudo Lunae; Distantia quae declinatio penes nos 233 gradus efficit. Unde &illis duo Tro opicorum Tropici solùm distant decem gradibus &34. minutis, quo LIDIAE. rum intervallum apud nos 47. gradus, vel circiter, aequat. Hinc maxima &minima altitudo Solis, in Luna animadversa, non multùm variat, neque dierum noctiumque vicissitudines sunt sensibiles. Commutationes autem hyemis &aestatis, decrementa &incrementa dierum, ut &integra Periodus ascendentis ac descendentis Solis, vertente anno apud nos absolvuntur: penes Incolas autem Lunae, multò breviori tempore confiunt, nimirum ipso menstruo spatio. Selenitae haII. Deinde, quia jam constat, Eclipticam Lunae cum suo bent sua Aequinoctia &Aequatore se se intersecare, ideoque ex eo facilè colligi potest, Sulstiria, sicur nor, cum quòd inhabitatores Lunae, consimili modo sua Solstitia &Aequi notabili tanoctia definito tempore habeant. Nihilominus tamen in hismen differentiace quoque magna occurrit inter nos, &illos differentia. Aequinoctium namque in Lunâ longè citiùs isthic variatur, quam apud nos: siquidem singulis novendecim annis, vel circiter (quum Nodorum motus sit retrogradus) Aequinoctium omnia signa percurrit. Insuper Aequinoctia in Lunâ non tantùm multò magis, multoque prius mutantur, quàm hic penes nos; sed &Solstitia: non quidem hanc ob caussam, quia Aequinoctia transferuntur; sed; quia Sol uno tempore illis altior quàm alio apparet, &ideo Ecliptica non aeque est immobilis, quàm apud nos; verùm singulis mensibus vel (ut rectiùs loquar) singulis annis apud Selenitas (qui Lunares anni, quatuor ferè septi amus Lumaris determimanas non excedunt) semper variant.