# Selenographia 298

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/298

Quocircà Maculae istae Terrae, non aliter se se in Lunâ, tum quoad speciem & formam earum, tum etiam, quoad confinium lucis & umbrae, nec non reliquas apparentias, quàm Maculae Lunares, praesentant. Quà sequentia tamen permagnum occurrit discrimen, Maculae terrenae non diu uno in loco persistunt, & ideo non sunt apparitionis perpetuae, quemadmodum nobis Maculae Lunae fermè incommutabiles permanent: Terra namque, ob suum motum diurnum, quem 24. horis perficit, semper aliam atque aliam faciem singulis horis, imò momentis, Selenitis exhibet: imò non aliter illis videtur, quàm si Maculae ab occasu in ortum moveantur, utpote quae periodum suam spatio 24. horarum absolvunt: hinc enim magnae & repentinae mutationes existunt. Jam certa Macula in finitore occidentali conspicitur: elapsis aliquot horis cernitur in medio disci Terrae; dehinc circa ortum. Circa finitorem istae Maculae contractiores, & obscuriores apparent, quàm circa medium: quin & singulis elapsis 12. horis in Plenilunio Terrae, sive Pleniterrio, aliae Maculae, aliaque facies se se exserit. Insuper Terra quoque Lunae Incolis alio tempore clarior, quàm alio affulget: illustriorque apparet, si hemisphaerium Terrae, in quo Europa, Asia & Africa sitae sunt, se se ad Selenitas convertat, quoniam in illis partibus Orbis Terrarum plures Montes, Valles & Urbes adsunt: concontrà multò debilius est terrae lumen, si circumvolvatur alterum hemisphaerium, in quo est America: siquidem in occasu reperitur Mare Pacificum, in Oriente Oceanus Atlanticus & Aethiopicus, ita, ut tunc plùs aquae, quàm Terrae sit conspicuum.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
