Latin
CAPUT I
Johannes Hevelius, Selenographia 3
Unproofread scanNot analysed yet
Oculus lucerna omnium membrorum, ornat totum Corpus. Elaeborare lentei insignis Itaque aliter etiam esse non potest, quàm (quod modò diceest opera. bamus) vitrorum ad dioptras fabricandas aptorum insignem esse operam, quae oculis tantoperè conferunt, citra controver siam praestantissimis nostri corporis partibus. Ex quo factum, lit multis ex viris eruditis exemplo &opere sellulariis conspiciliorum opificibus praeire non piguerit. Varia lentium forma. Forma verò lentium est varia: Primùm enim quaedam lenstes sunt aequabiliter planae &tersae. 2. Deinde aliae sunt alstero latere planae, altero vel convexae vel concavae. 3. Adhaec, nonnullae sunt utrinque convexae &concavae. 4. In super, quaedam sunt mistae, uno latere concavae, altero convexae. Lentium difAtque haec rursus in triplici sunt differentiâ; nimirum vel sunt ferentia. Sphaericae, vel Ellipticae, vel Hyperbolicae. 5. Praetereâ hae lentes possunt etiam uno latere ex alio segmento, altero iterum ex alio, tam quoad convexam, quam concavam formam, praeparari: proportiones autem segmentorum, secundum quas jam dictae lentes formari queunt, non tantùm sunt innumerabiles, sed etiam ferè infinitae; sicut quilibet, qui ex Geometria varietatem segmentorum circuli didicit, facilè intelligit. Conica lentes sufficienQuod Conicas, Ellipticas &Hyperbolicas attinet lentes, ter quidem de illis hoc tantùm in genere &breviter monebo. Quamvis demonstrata, sed nondum ejusmodi lentes in Opticâ exquisitè sint demonstratae: tamen, perfectè elaborata. quia nondum, quantum ego scio, in conspectum &usum venerunt, ideò, hisce praeteritis, sphaericarum duntaxat lentium mentionem faciam, &illarum usum &praeparandi modum ostendam. Primum lentium genus, quod utrinque aequabiliter planum est, iuvenibus, qui bonitate visus adhuc praediti sunt, illamque conservare &corroborare volunt, conspicilia potest, varinum lentium usus. unicè praebere. Reliquae lentes, tam concavae, quam convexae, non tantùm senioribus acie oculorum destitutis &lusciosis inserviunt ad paranda inde conspicilla; verùm etiam idoneae sunt, ad distincta tuborum Opticorum genera, ad specilla comburentia, visum intendentia, ad vitra, quae foramini obscuratae camerae adhibentur, ut objecta foris alpectabilia, intus in tabula albâ clarè &perspicuè representent, non tantùm inverso ordine, ut communiter fieri solet, sed &rursus erecto, per easdem lentes; &ad complures alios usus, dequibus postea dicendi erit locus.